Charter Document - 03211141

Charter Document - 03211141


Charter Number: 03211141
Cartulary Title: Salisbury 1078-1217 Volume 18
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1147
Date type: Assigned
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document

Charter:

Ego Gilbertus de Cunai persona ecclesie de Dounton concessi ecclesie sancte Marie de Stanlyng in perpetuum presbiterum assiduum et residentem Et eidem ecclesie ad opus presbiteri ibidem servituri concessi decimam feodi Roberti Baioc[ensis] tam sui dominii quam suorum hominum et oblationes eorundem et libertatem sepeliendi atque baptizandi et omnia beneficia que parochiani facient suo presbitero et unam mansionem in Stanlyng et quatuor acras terre quas predictus Robertus dedit in elemosinam predicte ecclesie quando ego ibidem cimiterium fieri permisi et concessi Persona de Dounton presbiterum eidem ecclesie ponet iuste et legali consilio predicti Roberti et heredum suorum Sacerdos vero de Stanlyng ipsam ecclesiam acquietabit de episcopalibus consuetudinibus et in singulis annis in die Pasche dimidiam marcam argenti reddat persone ecclesie de Dounton et eandem ponet super altare matris ecclesie sancti Laurentii Robertus de Baioc[is] et successores sui ad matrem ecclesiam sancti Laurentii singulis annis venient si sint de Stanlyng in die Pentacost[en] et in festo sancti Laurentii Hiis testibus []