Charter Document - 03210141
| Charter Number: | 03210141 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Salisbury 1078-1217 Volume 18 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Recitation, Confirmation |
| Date: | 1147 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Embedded Document |
Charter:
Iocelinus dei gratia episcopus Sar Rogero archidiacono de Wylts salutem Concessionem quam fecit Gilbertus de Cunai persona ecclesie de Dounton ecclesie sancte Marie de Stanlyng sicut eiusdem carta testatur bonam et iustam attendentes sicut canonica est ita ratam habentes congruum duximus ipsius concessionis et carte tenorem nostra carta concludere [] Nos itaque huic illius Gilberti concessioni adicimus statuentes ut sepefata ecclesia de Stanlyng ab omni actione sit libera ab omnibus angariis nostra auctoritate sit quieta Nullus eam infestare presumat nullus eius bona minuere vel dissipare aliquatenus audeat solam episcopalem legitimam consuetudinem reddat Ut autem tam prefati Gilberti concessio quam hec nostra adiectio in posterum firmior perseveret sigilli nostri attestatione et carte nostre munimine roboramus Hiis testibus Henrico archidiacono Roberto de Cristi ecclesia Roberto de Sancto Pancratio canonicis Sar Dunecano presbitero Fulcone cler Gilberto filio Gurardi Hugone fratre eius Ricardo de Anasia Henrico Husch Abredo Maledocto Hugone presbitero Duntone Ailwardo presbitero de Wydidona Henrico presbitero de Wateden Henrico clerico Wynton Willelmo clerico Wynton
Markups
Names Markup:
Iocelinus dei gratia episcopus Sar Rogero archidiacono de Wylts salutem Concessionem quam fecit Gilbertus de Cunai persona ecclesie de Dounton ecclesie sancte Marie de Stanlyng sicut eiusdem carta testatur bonam et iustam attendentes sicut canonica est ita ratam habentes congruum duximus ipsius concessionis et carte tenorem nostra carta concludere []embed Nos itaque huic illius Gilberti concessioni adicimus statuentes ut sepefata ecclesia de Stanlyng ab omni actione sit libera ab omnibus angariis nostra auctoritate sit quieta Nullus eam infestare presumat nullus eius bona minuere vel dissipare aliquatenus audeat solam episcopalem legitimam consuetudinem reddat Ut autem tam prefati Gilberti concessio quam hec nostra adiectio in posterum firmior perseveret sigilli nostri attestatione et carte nostre munimine roboramus Hiis testibus Henrico archidiacono Roberto de Cristi ecclesia Roberto de Sancto Pancratio canonicis Sar Dunecano presbitero Fulcone cler Gilberto filio Gurardi Hugone fratre eius Ricardo de Anasia Henrico Husch Abredo Maledocto Hugone presbitero Duntone Ailwardo presbitero de Wydidona Henrico presbitero de Wateden Henrico clerico Wynton Willelmo clerico Wynton
