Charter Document - 03160140
Charter Number: | 03160140 |
---|---|
Cartulary Title: | Worcester 1218-1268 Volume 13 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1254 - 1255 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Embedded Document |
Charter:
Universis Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Walterus divina permissione Wygorn ecclesie humilis minister salutem eternam in domino Cum inter dilectos in Cristo filios Ricardum vicarium ecclesie sancti Andree de Persor ex una parte et abbatem et conventum de Persor eiusdem ecclesie patronos ex altera super divisione decimarum de quibus mota fuit contentio inter ipsos auctoritate ordinaria nostre ordinationi submiserint se absolute per litteras suas super hoc conceptas Nos habito tractatu qui de iure requiritur super iam dictis decimis ponderata monasterii de Persora et prefate ecclesie sancti Andree utilitate adhibita iuris solempnitate que in talibus debet adhiberi procuratoribus dictorum abbatis et conventus et prefati vicarii presentibus et expresse consentientibus de consilio et voluntate expressa capituli Wygorn in forma subscripta ordinavimus [] Ut igitur presens ordinatio nostra perpetue firmitatis robur optineat presenti scripto sigillum nostrum una cum sigillo prefati Ricardi vicarii memorate ecclesie sancti Andree duximus apponenda Hiis testibus []
Markups
Names Markup:
Universis Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Walterus divina permissione Wygorn ecclesie humilis minister salutem eternam in domino Cum inter dilectos in Cristo filios Ricardum vicarium ecclesie sancti Andree de Persor ex una parte et abbatem et conventum de Persor eiusdem ecclesie patronos ex altera super divisione decimarum de quibus mota fuit contentio inter ipsos auctoritate ordinaria nostre ordinationi submiserint se absolute per litteras suas super hoc conceptas Nos habito tractatu qui de iure requiritur super iam dictis decimis ponderata monasterii de Persora et prefate ecclesie sancti Andree utilitate adhibita iuris solempnitate que in talibus debet adhiberi procuratoribus dictorum abbatis et conventus et prefati vicarii presentibus et expresse consentientibus de consilio et voluntate expressa capituli Wygorn in forma subscripta ordinavimus []embed Ut igitur presens ordinatio nostra perpetue firmitatis robur optineat presenti scripto sigillum nostrum una cum sigillo prefati Ricardi vicarii memorate ecclesie sancti Andree duximus apponenda Hiis testibus []