Charter Document - 03160133
Charter Number: | 03160133 |
---|---|
Cartulary Title: | Worcester 1218-1268 Volume 13 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Declaration |
Date: | 1248 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Embedded Document |
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presentes littere pervenerint dei gratia R Lincoln et W Wigorniensis episcopi salutem in domino Litteras domini pape suscepimus in hec verba [] Nos igitur ex tenore littere prenotate attendentes affectionem et voluntatem domini pape ad predictum nobilem virum comitem Leycestrie et eiusdem comitis merita probitatis ac zelum fidei Cristianie cuius fervore ad imitationem progenitorum suorum eum credimus non mediocriter sed eminenter accensum auctoritate prescripti mandati quatuor milia marcarum de prescripto subsidio eidem comiti assignavimus percipienda cum in generali passagio Anglorum in terram sanctam iter arripiet si tamen dicti subsidii summa ad tantum se extendat quod tanta eiusdem subsidii portio ipsum prefatum comitem volet consideratis predictis rationabiliter contingere decernentes auctoritate dicti subsidii colligendi et distribuendi nobis commissa quod si in itinere versus terram sanctam vel in eadem terra de prefato comite humaniter contigerit id quod de dicta summa ei tunc assignata tunc superfuerit in usus communitatis crucesignatorum Anglie convertatur In cuius rei testimonium huic scripto sigilla nostra fecimus apponi Datum mense Augusti anno gratie MCCXL octavo
Markups
Names Markup:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presentes littere pervenerint dei gratia R Lincoln et W Wigorniensis episcopi salutem in domino Litteras domini pape suscepimus in hec verba []embed Nos igitur ex tenore littere prenotate attendentes affectionem et voluntatem domini pape ad predictum nobilem virum comitem Leycestrie et eiusdem comitis merita probitatis ac zelum fidei Cristianie cuius fervore ad imitationem progenitorum suorum eum credimus non mediocriter sed eminenter accensum auctoritate prescripti mandati quatuor milia marcarum de prescripto subsidio eidem comiti assignavimus percipienda cum in generali passagio Anglorum in terram sanctam iter arripiet si tamen dicti subsidii summa ad tantum se extendat quod tanta eiusdem subsidii portio ipsum prefatum comitem volet consideratis predictis rationabiliter contingere decernentes auctoritate dicti subsidii colligendi et distribuendi nobis commissa quod si in itinere versus terram sanctam vel in eadem terra de prefato comite humaniter contigerit id quod de dicta summa ei tunc assignata tunc superfuerit in usus communitatis crucesignatorum Anglie convertatur In cuius rei testimonium huic scripto sigilla nostra fecimus apponi Datum mense Augusti anno gratie MCCXL octavo