Charter Document - 03160064
| Charter Number: | 03160064 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Worcester 1218-1268 Volume 13 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Inspeximus |
| Date: | 1248 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
Embedded Document |
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Walterus miseratione divina Wigorn ecclesie minister humilis salutem in auctore salutis Noverit universitas vestra nos compositionem initam inter priorem et conventum sancte Barbare Lexoviens diocesis ex parte una et abbatem et conventum beate Marie de Cormel eiusdem diocesis ex altera inspexisse in forma subscripta [] Nos autem conventionem predictam ratam habentes et gratam ipsam auctoritate pontificali confirmamus salvo tamen in omnibus iure ecclesie nostre Wigorn et nostro salvis etiam nobis et successoribus nostris iure pontificali obedientia visitatione correctione ac aliis ad nos et successores nostros de iure spectantibus Actum apud Wigorn anno gracie MCC quadragesimo octavo
Markups
Names Markup:
Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Walterus miseratione divina Wigorn ecclesie minister humilis salutem in auctore salutis Noverit universitas vestra nos compositionem initam inter priorem et conventum sancte Barbare Lexoviens diocesis ex parte una et abbatem et conventum beate Marie de Cormel eiusdem diocesis ex altera inspexisse in forma subscripta []embed Nos autem conventionem predictam ratam habentes et gratam ipsam auctoritate pontificali confirmamus salvo tamen in omnibus iure ecclesie nostre Wigorn et nostro salvis etiam nobis et successoribus nostris iure pontificali obedientia visitatione correctione ac aliis ad nos et successores nostros de iure spectantibus Actum apud Wigorn anno gracie MCC quadragesimo octavo
