Charter Document - 03151287
| Charter Number: | 03151287 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Exeter 1186-1257 Volume 12 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 0904 - 1009 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Regnante domino nostro Ihesu Cristo [] Ego Beordaf Ethelmarch testis Si quis igitur quod advertat deus predicte nostre dedicationis protectionis et confirmationis sanctuarii et libertatis presenti autentico inserte fuerit invasor nisi resipuerit indignationem dei et beate Marie ac omnium sanctorum se noverit incursurum ac nostre et Exoniensis ecclesie sententie et ultioni per districtionem ecclesiasticam subiacebit usque ad condignam satisfactionem Omnes autem illi qui predicta omnia firmiter et fideliter observaverint et iuverint statum ac libertatem et sanctuarium antedictum ecclesie sepe dicte studio pietatis adiuti gratia et protectione dei et beate Marie et eorum quorum honori dedicata est ecclesia necnon omnium sanctorum ac nostris et Exoniensis et omnium ecclesiarum dei orationibus vitam cum sanctis optinere mereantur eternam Nos autem ad innovationem et perpetuam memoriam et ne privilegium et scriptum sanctuarii ac libertatis predicte ab antiquo confectum deperire posset propter vetustatem presens memoriale autenticum in missali et autenticis libris sepe dicte ecclesie precepimus annotari ut maneant et valeant et sint in testimonium veritatis cum dei et beate Marie ac nostra benedictione Amen
