Charter Document - 03150287
Charter Number: | 03150287 |
---|---|
Cartulary Title: | Exeter 1186-1257 Volume 12 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Indulgence |
Date: | 1238 |
Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
Resource Link(s): |
Embedded Document |
Charter:
Willelmus miseratione divina Exoniensis ecclesie minister humilis universis Cristi fidelibus presens autenticum inspecturis et audituris salutem gratiam et benedictionem Noverit devotio vestra quod nos gratia dei adiuti dedicavimus presentem ecclesiam sancte Beriane in Cornubia nostre dioecesis ad honorem dei et ad titulum gloriose virginis Marie genitricis domini nostri Iesu Cristi principaliter et postmodum ad honorem sancti Andree apostoli et beati Thome martiris ac beati Nicholai confessoris necnon et beate Beriane virginis et omnium sanctorum dei mense Augusti videlicet vii kalendas Septembris anno incarnationis domini MCCXXXVIII De misericordia autem dei et beate Marie et sanctorum apostolorum Petri et Pauli auctoritate confisi concessimus singulis qui eidem dedicationi interfuerint studio pietatis ccc dies indulgentie super hiis de quibus legitime sunt confessi et etiam illis qui ipsam ecclesiam visitabunt infra octabas dedicationis eiusdem Statuimus quoque ut ipsa dedicatio futuris temporibus annis singulis in ecclesia ipsa et tota eius parochia die sui anniversarii solempniter celebretur et indulsimus triginta dies remissionis predicto similiter modo visitatoris ecclesiam ipsam in festo et infra octabas anniversarii sui Notificamus quoque universis et singulis nos dedicasse sicut predictum est eandem ecclesiam ad confirmationem protectionem et ad defensionem sanctuarii sui et libertatis ab annis antiquis concesse sibi a felicis et clare recordationis Ethelstano rege Anglorum et tenorem concessionis ipsius sicut in ecclesia ipsa scriptum vidimus presenti autentico de verbo ad verbum fecimus ad firmitatem et fidem perpetuam annotari Tenor igitur talis est []
Markups
Names Markup:
Willelmus miseratione divina Exoniensis ecclesie minister humilis universis Cristi fidelibus presens autenticum inspecturis et audituris salutem gratiam et benedictionem Noverit devotio vestra quod nos gratia dei adiuti dedicavimus presentem ecclesiam sancte Beriane in Cornubia nostre dioecesis ad honorem dei et ad titulum gloriose virginis Marie genitricis domini nostri Iesu Cristi principaliter et postmodum ad honorem sancti Andree apostoli et beati Thome martiris ac beati Nicholai confessoris necnon et beate Beriane virginis et omnium sanctorum dei mense Augusti videlicet vii kalendas Septembris anno incarnationis domini MCCXXXVIII De misericordia autem dei et beate Marie et sanctorum apostolorum Petri et Pauli auctoritate confisi concessimus singulis qui eidem dedicationi interfuerint studio pietatis ccc dies indulgentie super hiis de quibus legitime sunt confessi et etiam illis qui ipsam ecclesiam visitabunt infra octabas dedicationis eiusdem Statuimus quoque ut ipsa dedicatio futuris temporibus annis singulis in ecclesia ipsa et tota eius parochia die sui anniversarii solempniter celebretur et indulsimus triginta dies remissionis predicto similiter modo visitatoris ecclesiam ipsam in festo et infra octabas anniversarii sui Notificamus quoque universis et singulis nos dedicasse sicut predictum est eandem ecclesiam ad confirmationem protectionem et ad defensionem sanctuarii sui et libertatis ab annis antiquis concesse sibi a felicis et clare recordationis Ethelstano rege Anglorum et tenorem concessionis ipsius sicut in ecclesia ipsa scriptum vidimus presenti autentico de verbo ad verbum fecimus ad firmitatem et fidem perpetuam annotari Tenor igitur talis est []embed