Charter Document - 03075837
Charter Number: | 03075837 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartae et alia munimenta quae ad dominium de Glamorgancia pertinent [Glamorganshire] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1156 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Margeria comitissa Warewykie Willelmo Comiti Warewykie et omnibus baronibus illius honoris et omnibus baronibus Goherie salutem Notum sit vobis me dedisse et concessisse Deo et Sancte Marie [et] militibus Templi Jerusalem quod dicitur Templum Salomonis de Jerusalem villam de Lanmadoc cum omnibus pertinenciis in bosco et in plano et in aquis et in viam et extra vias per assensum Henrici filii meii qui hujus terre heres est solam et quietam et liberam de omni consuetudine et omni seculari servicio Testibus Rotrodo episcopo Ebroioensi Philippo Baiocensi episcopo Gualeramo comite Mellenti Roberto de Novoburgo filio meo Gaufrido filio meo Rogero capellano Data MCLVI anno ab incarnacione Domini apud capitulum Sancti Stephani in Normannia juxta Novumburgum