Charter Document - 03070837

Charter Document - 03070837


Charter Number: 03070837
Cartulary Title: Cartae et alia munimenta quae ad dominium de Glamorgancia pertinent [Glamorganshire]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation, Inspeximus
Date: 1300
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Embedded Document
Embedded Document

Charter:

Omnibus Christi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris Willelmus de Breousa dominus honoris de Brembre et Gouher salutem in Domino Cartas domine Margerie quondam Comitisse Warewykie inspeximus in hec verba [] Nos vero predictus Willelmus de Breousa predictas donaciones et concessiones pro nobis et heredibus meis magistro et fratribus milicie Templi Salomonis pro salute anime nostre et antecessorum et successorum nostrorum in puram liberam et perpetuam elemosinam confirmavimus inperpetuum Volentes quod si predicti magistri et fratres seu tenentes sui residentes et commorantes in manerio de Lanmadoc temporibus retroactis de aliquibus libertatum predictarum vel consuetudinum deforciati fuerint vel usi non fuerint decetero utantur habeant et gaudeant inperpetuum In cujus rei testimonium presentibus sigillum nostrum apponi fecimus Data apud Swynese sexto die Maii anno ab incarnacione domini millesimo tricentesimo Hiis testibus Domino Simone de Ralyehe vicecomite de Glamorgan Ricardo filio Johannis de Hodeleston milite Henrico Scurlag Roberto de la Mar Philippo Purbyc Rogero de Stratton Johanne de Landymor et multis aliis

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Omnibus Christi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris Willelmus de Breousa dominus honoris de Brembre et Gouher salutem in Domino Cartas domine Margerie quondam Comitisse Warewykie inspeximus in hec verba []embed Nos vero predictus Willelmus de Breousa predictas donaciones et concessiones pro nobis et heredibus meis magistro et fratribus milicie Templi Salomonis pro salute anime nostre et antecessorum et successorum nostrorum in puram liberam et perpetuam elemosinam confirmavimus inperpetuum Volentes quod si predicti magistri et fratres seu tenentes sui residentes et commorantes in manerio de Lanmadoc temporibus retroactis de aliquibus libertatum predictarum vel consuetudinum deforciati fuerint vel usi non fuerint decetero utantur habeant et gaudeant inperpetuum In cujus rei testimonium presentibus sigillum nostrum apponi fecimus Data apud Swynese sexto die Maii anno ab incarnacione domini millesimo tricentesimo Hiis testibus Domino Simone de Ralyehe vicecomite de Glamorgan Ricardo filio Johannis de Hodeleston milite Henrico Scurlag Roberto de la Mar Philippo Purbyc Rogero de Stratton Johanne de Landymor et multis aliis