Charter Document - 02980509

Charter Document - 02980509


Charter Number: 02980509
Cartulary Title: The Chartulary or Register of the Abbey of St. Werburgh, Chester
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1271
Date type: Internal, A.D., Feast, Regnal
Resource Link(s): Embedded Document

Charter:

Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit S[imon] miseratione divina abbas Cestriensis et eiusdem loci conventus humilis salutem in Domino sempiternam Noverit universitas vestra quod licet frater Nicholas Dei gratia humilis abbas sancti Ebrulfi et eiusdem loci conventus nobis et successoribus nostris scriptum quoddam de villa de Kyrkeby in Wirhall cum ecclesia in eadem sita cum eius advocatione in forma que de verbo ad verbum subsequenter inseritur concesserunt quaquidem forma talis est [] Nos tamen volumus et concedimus quod nec dicti abbas et conventus de sancto Ebrulfo nec successores eorum nobis vel successoribus nostris dictam villam ecclesiam seu advocationem in toto vel in parte aliquo casu perdere Volumus tamen quod nominus nos et successores nostros ad solutionem redditus predictorum triginta solidorum annuatim persolvendi memoratis abbati [] de sancto Ebrulfo eorumque successoribus obligari in posterum Insuper si accidat nos vel successores nostros per breve domini regis vel per aliquid aliud breve vel sine brevi occasione dictarum ville et ecclesie cum eiusdem advocatione coram quibuscumque iudicibus implacitari nolumus tamen quod dicti abbas [] de sancto Ebrulfo seu successores eorum nobis seu successoribus nostris ad aliquam warantiam defensionem seu adquietanciam pro dictis villa et ecclesia vel aliquibus earum pert aliquatenus teneantur In cuius rei testimonium nos et capitulum nostrum unanimi consensu huic scripto sigilla nostra apposuimus Teste Deo et omnibus sanctis eius totoque capitulo nostro Datum apud Cestriam die sancti Edmundi regis et martyris anno gratie mcc septuagesimo primo

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit S[imon] miseratione divina abbas Cestriensis et eiusdem loci conventus humilis salutem in Domino sempiternam Noverit universitas vestra quod licet frater Nicholas Dei gratia humilis abbas sancti Ebrulfi et eiusdem loci conventus nobis et successoribus nostris scriptum quoddam de villa de Kyrkeby in Wirhall cum ecclesia in eadem sita cum eius advocatione in forma que de verbo ad verbum subsequenter inseritur concesserunt quaquidem forma talis est []embed Nos tamen volumus et concedimus quod nec dicti abbas et conventus de sancto Ebrulfo nec successores eorum nobis vel successoribus nostris dictam villam ecclesiam seu advocationem in toto vel in parte aliquo casu perdere Volumus tamen quod nominus nos et successores nostros ad solutionem redditus predictorum triginta solidorum annuatim persolvendi memoratis abbati [] de sancto Ebrulfo eorumque successoribus obligari in posterum Insuper si accidat nos vel successores nostros per breve domini regis vel per aliquid aliud breve vel sine brevi occasione dictarum ville et ecclesie cum eiusdem advocatione coram quibuscumque iudicibus implacitari nolumus tamen quod dicti abbas [] de sancto Ebrulfo seu successores eorum nobis seu successoribus nostris ad aliquam warantiam defensionem seu adquietanciam pro dictis villa et ecclesia vel aliquibus earum pert aliquatenus teneantur In cuius rei testimonium nos et capitulum nostrum unanimi consensu huic scripto sigilla nostra apposuimus Teste Deo et omnibus sanctis eius totoque capitulo nostro Datum apud Cestriam die sancti Edmundi regis et martyris anno gratie mcc septuagesimo primodate