Charter Document - 02870139

Charter Document - 02870139


Charter Number: 02870139
Cartulary Title: Memorials of the Church of SS. Peter and Wilfred, Ripon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Appointment
Date: 1307 - 1309
Date type: Assigned
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 7 (f295r)
Embedded Document

Charter:

Excellentissimo principi ac domino suo carissimo domino Edwardo Dei gracia regi Anglie illustri domino Hibernie et Duci Aquitanie suus humilis Willelmus permissione Divina Eboracensis archiepiscopus Anglie primas salutem cum omnimodis reverencia et honore Excellencie regie literas vj die Februarii cum ea quam decuit reverencia recepimus tenorem qui sequitur continentes [] Vestre igitur dominacioni reverentissime significamus per presentes quod dictum Ricardum de Donecastr in corporalem possessionem prefati hospitalis Beate Marie Magdalene de Rypon cum pertinenciis juxta mandati vestri tenorem inducere nequivimus pro eo quod dominus Nicholaus de Bondegate capellanus possessioni dicti hospitalis incumbit ex collacione nostra legitime sibi facta quia quidam Patricius de Brafferton qui custodiam dicti hospitalis obtinuit ex collacione bone memorie Thome Eboracensis archiepiscopi predecessoris nostri ejusdem Patricii perpetuo possidendam prout in dicti predecessoris nostri literis patentibus eidem super hoc confectis plenius continetur dictum hospitale dudum postquam a celebris memorie domino Edwardo quondam rege Anglie patre vestro temporalia archiepiscopatus predicti recepimus pure sponte et libere in nostris manibus resignavit Quod quidem hospitale cum suis juribus et pertinenciis universis sic vacans per resignacionem Patricii antedicti prefato domino Nicholao contulimus intuitu caritatis prout semper hactenus predecessores nostri dictum hospitale tanquam spirituale et perpetuum beneficium conferre personis idoneis consueverunt Conservet vos ecclesie et populo suo Deus per tempora longiora Datum apud Wylton viij Idus Februarii Anno gracie MCCC octavo

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Excellentissimo principi ac domino suo carissimo domino Edwardo Dei gracia regi Anglie illustri domino Hibernie et Duci Aquitanie suus humilis Willelmus permissione Divina Eboracensis archiepiscopus Anglie primas salutem cum omnimodis reverencia et honore Excellencie regie literas vj die Februarii cum ea quam decuit reverencia recepimus tenorem qui sequitur continentes []embed Vestre igitur dominacioni reverentissime significamus per presentes quod dictum Ricardum de Donecastr in corporalem possessionem prefati hospitalis Beate Marie Magdalene de Rypon cum pertinenciis juxta mandati vestri tenorem inducere nequivimus pro eo quod dominus Nicholaus de Bondegate capellanus possessioni dicti hospitalis incumbit ex collacione nostra legitime sibi facta quia quidam Patricius de Brafferton qui custodiam dicti hospitalis obtinuit ex collacione bone memorie Thome Eboracensis archiepiscopi predecessoris nostri ejusdem Patricii perpetuo possidendam prout in dicti predecessoris nostri literis patentibus eidem super hoc confectis plenius continetur dictum hospitale dudum postquam a celebris memorie domino Edwardo quondam rege Anglie patre vestro temporalia archiepiscopatus predicti recepimus pure sponte et libere in nostris manibus resignavit Quod quidem hospitale cum suis juribus et pertinenciis universis sic vacans per resignacionem Patricii antedicti prefato domino Nicholao contulimus intuitu caritatis prout semper hactenus predecessores nostri dictum hospitale tanquam spirituale et perpetuum beneficium conferre personis idoneis consueverunt Conservet vos ecclesie et populo suo Deus per tempora longiora Datum apud Wylton viij Idus Februarii Anno gracie MCCC octavo