Charter Document - 02730386
Charter Number: | 02730386 |
---|---|
Cartulary Title: | The Registrum Antiquissimum of the Cathedral Church of Lincoln |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement, Settlement |
Date: | 1253 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
Embedded Document |
Charter:
Omnibus Christi fidelibus presens scriptum uisuris uel audituris prior archidiaconus et precentor sancti Albani Lincolniensis diocesis salutem in domino sempiternam Mandatum domini pape suscepimus in hec uerba [] Huius igitur auctoritate mandati constitutis in presentia nostra magistro Reginaldo rectore ecclesie de Paxton personaliter et Galfrido custode altaris sancti Hugonis pro se et conuicariis suis habente mandatum ab eisdem uicariis ad agendum defendendum componendum ac iurandum in animas dictorum uicariorum Productis hinc inde testibus et examinatis de consensu partium nostra immo uerius apostolica auctoritate interueniente lis conquieuit in hac forma Scilicet quod dictus magister Reginaldus quolibet anno quam diu tenuerit ecclesiam de Paxton soluet apud Linc dicto custodi uel suo certo assignato decem marcas argenti ad duos anni terminos videlicet ad festum sancti Martini quinque marcas et ad festum sancte Trinitatis quinque marcas Et alias decem marcas predictus custos percipiet a capitulo Lincol[] ecclesie et a se et conuicariis suis ad predictos terminos videlicet a capitulo Linc ecclesie centum solidos dum idem magister non fuerit canonicus ecclesie Linc quod si fuerit soluet centum solidos dictis custodi et vicariis loco illorum centum solidorum de bonis ecclesias de Paxton[] quam diu eandem tenuerit ecclesiam et a se et collegis suis duas marcas et dimidiam de dono suo pro bono pacis quas soluet sibi et conuicariis suis nomine dicti magistri terminis supradictis quolibet anno quam diu dictus magister Reginaldus tenuerit ecclesiam de Paxton[] Post cuius decessum uel a dicta ecclesia recessum saluum erit ius quo ad possessionem et [proprieta]tem tam ecclesie de Paxton et successori predicti Reginaldi in eadem quam custodi ac s[ociis sui]s altaris sancti Hugonis ecclesie Linc quo ad ordinacionem super viginti marcis ab ecclesia de Paxton[] quolibet anno percipiendis a dictis vicariis q[uam f]ecerat quondam bone memorie Hugo quondam prefate ecclesie episcopus quam formam pacis obseruandam ad uitam dicti Reginaldi quam diu tenuerit ecclesiam de Paxton ut predictum est tam dictus Reginaldus quam dictus Galfridus custos pro se et conuicariis suis tactis sacrosanctis euuangeliis corporaliter iurauerunt Et quia dictus Galfridus nullum mandatum habuit ad conponendum a decano et capitulo Linc bona fide promisit quod procurabit a dictis decano et capitulo ratificacionem seu confirmacionem presentis conpositionis si poterit alioquin dictus Galfridus et conuicarii sui conseruabunt indempnem prefatum Reginaldum quo ad dictos decanum et capitulum super obseruacione prefate composicionis vt autem dicta conpositio bona fide et sine fraude quam diu prelibatus Reginaldus sepe dictam ecclesiam tenuerit obseruetur Nos de consensu partium predictarum reseruauimus nobis iurisdiccionem ad conpellendum partes sine strepitu iudiciali unica monicione tamen premissa per censuram ecclesiasticam ad obseruacionem conpositionis prenotate Et renunciatum fuit hinc inde omni appellacioni impetrationi facte et faciende super premissis et regie prohibitioni et omni iuris benefitio ciuillis uel canonici quo ad premissa Attestationes uero in eadem causa recepte et instrumenta dictum negocium siue causam contingencia remanebunt penes nos ad dictum negocium instruendum cum opus fuerit Et ad perpetuam memoriam habend fiat quasi publicum instrumentum super premissis tripartitum tam penes nos quam penes partes remansurum Pro areragiis autem unius anni et dimidii quo dictus magister Reginaldus debebat soluet predicto custodi sex decem marcas argenti videlicet ad festum Omnium Sanctorum octo marcas et ad Pascha alias octo marcas proxima sequens In cuius rei testimonium huic scripto tripertito sigilla nostra una cum sigillis partium alternatim sunt appensa Acta in conuentuali ecclesia Sancti Albani die Iouis proxima post translationem sancti Thome martiris anno domini mccl tercio
Markups
Names Markup:
Omnibus Christi fidelibus presens scriptum uisuris uel audituris priorname archidiaconusname et precentor sancti Albani Lincolniensisname diocesis salutem in domino sempiternam Mandatum domini pape suscepimus in hec uerba []embed Huius igitur auctoritate mandati constitutis in presentia nostra magistro Reginaldo rectore ecclesie de Paxtonname personaliter et Galfrido custode altaris sancti Hugonisname pro se et conuicariisname suis habente mandatum ab eisdem uicariisname ad agendum defendendum componendum ac iurandum in animas dictorum uicariorumname Productis hinc inde testibus et examinatis de consensu partium nostra immo uerius apostolica auctoritate interueniente lis conquieuit in hac forma Scilicet quod dictus magister Reginaldusname quolibet anno quam diu tenuerit ecclesiam de Paxton soluet apud Linc dicto custodiname uel suo certo assignato decem marcas argenti ad duos anni terminos videlicet ad festum sancti Martini quinque marcas et ad festum sancte Trinitatis quinque marcas Et alias decem marcas predictus custosname percipiet a capitulo Lincol[] ecclesiename et a se et conuicariisname suis ad predictos terminos videlicet a capitulo Linc ecclesiename centum solidos dum idem magistername non fuerit canonicus ecclesie Linc quod si fuerit soluet centum solidos dictis custodiname et vicariisname loco illorum centum solidorum de bonis ecclesias de Paxton[] quam diu eandem tenuerit ecclesiam et a se et collegis suis duas marcas et dimidiam de dono suo pro bono pacis quas soluet sibi et conuicariis suis nomine dicti magistriname terminis supradictis quolibet anno quam diu dictus magister Reginaldusname tenuerit ecclesiam de Paxton[] Post cuius decessum uel a dicta ecclesia recessum saluum erit ius quo ad possessionem et [proprieta]tem tam ecclesie de Paxton et successori predicti Reginaldiname in eadem quam custodiname ac s[ociis sui]s altaris sancti Hugonis ecclesie Linc quo ad ordinacionem super viginti marcis ab ecclesia de Paxton[] quolibet anno percipiendis a dictis vicariisname q[uam f]ecerat quondam bone memorie Hugo quondam prefate ecclesie episcopus quam formam pacis obseruandam ad uitam dicti Reginaldiname quam diu tenuerit ecclesiam de Paxton ut predictum est tam dictus Reginaldusname quam dictus Galfridus custosname pro se et conuicariisname suis tactis sacrosanctis euuangeliis corporaliter iurauerunt Et quia dictus Galfridusname nullum mandatum habuit ad conponendum a decanoname et capitulo Lincname bona fide promisit quod procurabit a dictis decanoname et capituloname ratificacionem seu confirmacionem presentis conpositionis si poterit alioquin dictus Galfridusname et conuicariiname sui conseruabunt indempnem prefatum Reginaldumname quo ad dictos decanumname et capitulumname super obseruacione prefate composicionis vt autem dicta conpositio bona fide et sine fraude quam diu prelibatus Reginaldusname sepe dictam ecclesiam tenuerit obseruetur Nos de consensu partium predictarum reseruauimus nobis iurisdiccionem ad conpellendum partes sine strepitu iudiciali unica monicione tamen premissa per censuram ecclesiasticam ad obseruacionem conpositionis prenotate Et renunciatum fuit hinc inde omni appellacioni impetrationi facte et faciende super premissis et regie prohibitioni et omni iuris benefitio ciuillis uel canonici quo ad premissa Attestationes uero in eadem causa recepte et instrumenta dictum negocium siue causam contingencia remanebunt penes nos ad dictum negocium instruendum cum opus fuerit Et ad perpetuam memoriam habend fiat quasi publicum instrumentum super premissis tripartitum tam penes nos quam penes partes remansurum Pro areragiis autem unius anni et dimidii quo dictus magister Reginaldusname debebat soluet predicto custodiname sex decem marcas argenti videlicet ad festum Omnium Sanctorum octo marcas et ad Pascha alias octo marcas proxima sequens In cuius rei testimonium huic scripto tripertito sigilla nostra una cum sigillis partium alternatim sunt appensa Acta in conuentuali ecclesia Sancti Albani die Iouis proxima post translationem sancti Thome martiris anno domini mccl terciodate