Charter Document - 02650500
| Charter Number: | 02650500 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Cartulary of Cirencester Abbey, Gloucestershire |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Ordination |
| Date: | 1233 |
| Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
| Resource Link(s): |
Embedded Document |
Charter:
Universis Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Robertus miseracione divina Sar[] ecclesie minister humilis salutem in Domino Mandatum domini pape suscepimus in hec verba [] Nos autem ea qua decuit devocione apostolico cupientes parere mandato partibus convocatis aliquantum in prefati negocii prosecucione processimus Demum habito super hoc cum dilecto filio magistro Willelmo archidiacono Bercshir[] diligenti tractatu sic ordinando statuimus videlicet ut homines de Cotes cimiterium habeant in quo suorum sepeliantur corpora defunctorum ita tamen quod quicquid emolumenti temporalis quocumque titulo ex tali provenerit sepultura matrici ecclesie de Scriveham fideliter reservetur et ad eandem per capellanum de Chotes deferatur qui eidem ecclesie super premissis et aliis fidelitatem prestet et obedienciam promittet canonicam Dicti autem homines de Chotes ipsam ecclesiam de Scriveham saltem duobus festis anni videlicet in festo Sancti Andree apostoli et in festo dedicacionis ipsius ecclesie corporaliter visitabunt et in signum subjectionis nomine capelle sue de Chotes censum duorum solidorum[] eidem ecclesie ipso die dedicacionis persolvent Statuimus eciam quod per istius cimiterii assignacionem nichil oneris cedat matrici ecclesie de Scriveham ita ut nec episcopus nec archidiaconus qui pro tempore fuerint hiis que sibi racione juris episcopalis vel archidiaconalis competere possint quicquam sibi in dicta capella velud in matrice ecclesie vendicent vel eidem quasi insignia matricis ecclesie habenti novi oneris quicquam imponant Similiter nec abbas nec conventus Cyrencestrie vel vicarius qui pro tempore fuerit in ecclesia de Schriveham eo pretextu sumptus inconsuetos facere compellantur Quod si a nobis vel ab archidiacono Berk[] vel ab aliquo nostrorum vel eiusdem archidiaconi successorum a dicta capella tanquam a matrice ecclesia contra providum dicte ordinacionis statum aliquid fuerit cum effectu exactum dicti homines eorumque successores abbati et conventui Cyrencestrie et vicario de Schriveham qui pro tempore fuerit ad interesse tenebuntur Ad quod et ad alia omnia predicta pro se et pro suis successoribus quantum in ipsis et fideliter observanda ipsi se obligaverunt corporaliter prestito sacramento Ut autem dicti statuti tenor inperpetuum illesus et illibatus existat presens instrumentum super premissis confectum nostri et dilecti filii archidiaconi memorati sigillorum munimine fecimus roborari Hiis testibus magistro Thoma de Warwike Gileberto de Strapelberig canonicis Sar[] Ricardo de Mideltona capellano Galfrido de Bedeford Galfrido de Otteford Johanne de Stroda clericis nostris et aliis Dat[] apud Remesbiriam per manum Walteri de la Wyl[] capellani nostri xiiij kal Julii pontificatus nostri anni quarto
Markups
Names Markup:
Universis Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Robertus miseracione divina Sar[] ecclesie ministername humilis salutem in Domino Mandatum domini papename suscepimus in hec verba []embed Nos autem ea qua decuit devocione apostolico cupientes parere mandato partibus convocatis aliquantum in prefati negocii prosecucione processimus Demum habito super hoc cum dilecto filio magistro Willelmo archidiacono Bercshirname[] diligenti tractatu sic ordinando statuimus videlicet ut homines de Cotes cimiterium habeant in quo suorum sepeliantur corpora defunctorum ita tamen quod quicquid emolumenti temporalis quocumque titulo ex tali provenerit sepultura matrici ecclesie de Scriveham fideliter reservetur et ad eandem per capellanum de Chotes deferatur qui eidem ecclesiename super premissis et aliis fidelitatem prestet et obedienciam promittet canonicam Dicti autem homines de Chotes ipsam ecclesiam de Scrivehamname saltem duobus festis anni videlicet in festo Sancti Andree apostoli et in festo dedicacionis ipsius ecclesiename corporaliter visitabunt et in signum subjectionis nomine capelle sue de Chotes censum duorum solidorum[] eidem ecclesiename ipso die dedicacionis persolvent Statuimus eciam quod per istius cimiterii assignacionem nichil oneris cedat matrici ecclesie de Scrivehamname ita ut nec episcopusname nec archidiaconusname qui pro tempore fuerint hiis que sibi racione juris episcopalis vel archidiaconalis competere possint quicquam sibi in dicta capella velud in matrice ecclesie vendicent vel eidem quasi insignia matricis ecclesie habenti novi oneris quicquam imponant Similiter nec abbasname nec conventus Cyrencestriename vel vicariusname qui pro tempore fuerit in ecclesia de Schrivehamname eo pretextu sumptus inconsuetos facere compellantur Quod si a nobis vel ab archidiacono Berkname[] vel ab aliquo nostrorum vel eiusdem archidiaconi successorum a dicta capella tanquam a matrice ecclesia contra providum dicte ordinacionis statum aliquid fuerit cum effectu exactum dicti homines eorumque successores abbatiname et conventui Cyrencestriename et vicario de Schrivehamname qui pro tempore fuerit ad interesse tenebuntur Ad quod et ad alia omnia predicta pro se et pro suis successoribus quantum in ipsis et fideliter observanda ipsi se obligaverunt corporaliter prestito sacramento Ut autem dicti statuti tenor inperpetuum illesus et illibatus existat presens instrumentum super premissis confectum nostri et dilecti filii archidiaconiname memorati sigillorum munimine fecimus roborari Hiis testibus magistro Thoma de Warwikename Gileberto de Strapelberig canonicis Sarname[] Ricardo de Mideltona capellanoname Galfrido de Bedefordname Galfrido de Ottefordname Johanne de Stroda clericis nostrisname et aliis Dat[] apud Remesbiriam per manum Walteri de la Wyl[] capellaniname nostri xiiij kal Julii pontificatus nostri anni quartodate
