Charter Document - 02623151
Charter Number: | 02623151 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Oseney Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Verdict |
Date: | 1240 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Embedded Document |
Charter:
Nouerint omnes ad quos presens scriptum peruenerit quod cum lis mota fuisset auctoritate apostolica [super decimis de] Graua inter abbatem et conuentum Oseneye ex una parte et Thomam uicarium de Sandford [ex altera et de iure dict]arum decimarum de Graua et arreragiis quatuordecim annorum tandem ostensa et dilig[enter rimata carta domini Lin]colniensis episcopi et eiusdem loci capituli super uicaria de Sandford dictus Thomas bona fide [ipsas decimas esse ius predictorum] canonicorum plenarie confessus est promittens eis bona fide quod eos non impediet de cet[ero quominus eas] integre percipiant et plenarie et de arreragiis in misericordia abbatis se subiecit et de consensu parcium [reseruata est iuris]diccio iudic[um] ad compellendas partes ad obseruationem premissorum Tenor autem literarum domini pape talis est [] Et in huius rei testimonium [] sigillis iudicum
Markups
Names Markup:
Nouerint omnes ad quos presens scriptum peruenerit quod cum lis mota fuisset auctoritate apostolica [super decimis de] Graua inter abbatem et conuentum Oseneye ex una parte et Thomam uicarium de Sandford [ex altera et de iure dict]arum decimarum de Graua et arreragiis quatuordecim annorum tandem ostensa et dilig[enter rimata carta domini Lin]colniensis episcopi et eiusdem loci capituli super uicaria de Sandford dictus Thomas bona fide [ipsas decimas esse ius predictorum] canonicorum plenarie confessus est promittens eis bona fide quod eos non impediet de cet[ero quominus eas] integre percipiant et plenarie et de arreragiis in misericordia abbatis se subiecit et de consensu parcium [reseruata est iuris]diccio iudic[um] ad compellendas partes ad obseruationem premissorum Tenor autem literarum domini pape talis est []embed Et in huius rei testimonium [] sigillis iudicum