Charter Document - 02623128

Charter Document - 02623128


Charter Number: 02623128
Cartulary Title: The Cartulary of Oseney Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Consent
Date: 1230
Date type: Assigned
Resource Link(s): Embedded Document

Charter:

Uniuersis fidelibus ad quos presens scriptum peruenerit de Hatfeld Peverel et de Tipetre priores et de Witham decanus salutem in domino Mandatum domini pape suscepimus in hec uerba [] Huius igitur auctoritate mandati Ricardus capellanus uicarius ecclesie de Bertona uocatus ut compareret coram nobis certis die et loco apud ecclesiam de Witham abbati et conuentui monachorum Colecestrie super omnibus minutis decimis de toto dominico quondam Iohannis de sancto Iohanne apud Bertonam et en la Graue ab eo iniuste detentis responsurus et iuri pariturus prehabita deliberacione protestatur per literas suas suo sigillo in iure probato signatas dictas decimas ad memoratos monachos [de iure perti]nere Unde nos audita eius protestacione auctoritate domini pape qua fungimur iurisperitorum usi [consilio] dictas decimas saluo iure abbatis et conuentus Oseneye de retinendo eas una cum maioribus decimis [domini] corum ad ipsos monachos pertinentibus in perpetuam firmam ipsis monachis sententialiter adiudicauimus [et ne] idem uicarius contra hec aliquando uenire presumat nobis iurisdictionem et cohercionem in eum ex consen[su parci]um reseruauimus In huius []

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Uniuersis fidelibus ad quos presens scriptum peruenerit de Hatfeld Peverel et de Tipetre priores et de Witham decanus salutem in domino Mandatum domini pape suscepimus in hec uerba []embed Huius igitur auctoritate mandati Ricardus capellanus uicarius ecclesie de Bertona uocatus ut compareret coram nobis certis die et loco apud ecclesiam de Witham abbati et conuentui monachorum Colecestrie super omnibus minutis decimis de toto dominico quondam Iohannis de sancto Iohanne apud Bertonam et en la Graue ab eo iniuste detentis responsurus et iuri pariturus prehabita deliberacione protestatur per literas suas suo sigillo in iure probato signatas dictas decimas ad memoratos monachos [de iure perti]nere Unde nos audita eius protestacione auctoritate domini pape qua fungimur iurisperitorum usi [consilio] dictas decimas saluo iure abbatis et conuentus Oseneye de retinendo eas una cum maioribus decimis [domini] corum ad ipsos monachos pertinentibus in perpetuam firmam ipsis monachis sententialiter adiudicauimus [et ne] idem uicarius contra hec aliquando uenire presumat nobis iurisdictionem et cohercionem in eum ex consen[su parci]um reseruauimus In huius []