Charter Document - 02521233

Charter Document - 02521233


Charter Number: 02521233
Cartulary Title: Die Urkunden des Klosters Raitenhaslach : 1034-1350
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1280
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Embedded Document
Monasterium.net

Charter:

Nos Chunradus dei gratia venerabilis prepositus totumque capitulum ecclesie Ranshouensis omnibus notum esse volumus tam presentibus quam futuris presentem paginam inspecturis quod nichil aliud iuris nos profitemur habere in cappella nostra Newnchirichen et nostra dote ibidem sita in ecclesia Halspach que spectare noscitur ad ecclesiam Raitenhaslach preter quod in antiquo privilegio est finaliter declaratum cuius tenor sic est [] Verum quia post talem arbitracionem sive huius negocii firmitatem lis velud antea est suborta et ne de cetero per nos vel a nostris sequatibus valeat suboriri lis contra ecclesiam Raitenhaslach ab ecclesia Rashouensi fecimus de novo scribere subscriptos testes et apponere huic scripto sigillum domini Wernhardi venerabilis abbatis de Beyern et domini Dietmari venerabilis abbatis sancti Petri Salczburgensis necnon sigillum nostri prepositi et conventus sepe dicte ecclesie de Raitenhaslach pro testimonio et cautela Huius rei testes sunt honorabilis Chunradus eiusdem ecclesie Wernhardus prior ibidem Chunradus subprior frater Hainricus cellerarius frater Hertricus frater Chunradus de Vlma ibidem de Ranshouen dominus Wolfgannus plebanus de Haiming Hainricus plebanus sancti Michahelis Peringerus plebanus de Prawnaw Hainricus cappellanus in castro Purchawsen plebanus de Geierstal Hertwicus plebanus de Purchawsen Eberhardus plebanus sancti Georgii Chunradus pedagogus puerorum domini nostri Hainrici illustris ducis Bauarie et alii quam plures Acta sunt hec in orto plebani in Purchwsa anno domini MCCLXXX in die beati Pantaleonis

Markups

Names Markup:



Nos Chunradus dei gratia venerabilis prepositus totumque capitulum ecclesie Ranshouensis omnibus notum esse volumus tam presentibus quam futuris presentem paginam inspecturis quod nichil aliud iuris nos profitemur habere in cappella nostra Newnchirichen et nostra dote ibidem sita in ecclesia Halspach que spectare noscitur ad ecclesiam Raitenhaslach preter quod in antiquo privilegio est finaliter declaratum cuius tenor sic est []embed Verum quia post talem arbitracionem sive huius negocii firmitatem lis velud antea est suborta et ne de cetero per nos vel a nostris sequatibus valeat suboriri lis contra ecclesiam Raitenhaslach ab ecclesia Rashouensi fecimus de novo scribere subscriptos testes et apponere huic scripto sigillum domini Wernhardi venerabilis abbatis de Beyern et domini Dietmari venerabilis abbatis sancti Petri Salczburgensis necnon sigillum nostri prepositi et conventus sepe dicte ecclesie de Raitenhaslach pro testimonio et cautela Huius rei testes sunt honorabilis Chunradus eiusdem ecclesie Wernhardus prior ibidem Chunradus subprior frater Hainricus cellerarius frater Hertricus frater Chunradus de Vlma ibidem de Ranshouen dominus Wolfgannus plebanus de Haiming Hainricus plebanus sancti Michahelis Peringerus plebanus de Prawnaw Hainricus cappellanus in castro Purchawsen plebanus de Geierstal Hertwicus plebanus de Purchawsen Eberhardus plebanus sancti Georgii Chunradus pedagogus puerorum domini nostri Hainrici illustris ducis Bauarie et alii quam plures Acta sunt hec in orto plebani in Purchwsa anno domini MCCLXXX in die beati Pantaleonis