Charter Document - 02520492

Charter Document - 02520492


Charter Number: 02520492
Cartulary Title: Die Urkunden des Klosters Raitenhaslach : 1034-1350
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1237
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Embedded Document
Monasterium.net

Charter:

Fridericus [] dei gratia Romanorum imperator semper augustus Ierusalem et Sicilie rex Suadente religionis cultu nostra clementer inducitur celsitudo ut piis religiosorum peticionibus favorabiliter annuamus Hinc est quod tenore presentium notum fieri volumus universis quod fratres de Reitenhasel Cisterciensis ordinis fideles nostri presentarunt nostre curie quoddam scriptum quod a clare memorie Luipoldo quondam duce Austrie ipsis fuit clementer indultum serenitati nostre humiliter supplicantes quatinus quia sigillum eidem scripto appositum erat pro maiori parte confractum ut dictum scriptum renovare et de nostra confirmare clementia dignaremur Guius scripti tenor talis est [] Nos igitur ad quem predictorum ducatuum optenta munere dispensationis divine possessio iam pervenit tanto ad exequendum preces servorum dei benignius inclinati quanto gratiores effici cupimus coram eo de cuius plenitudine recepimus universa presentatum curie nostre scriptum predicti ducis ad amovendum omnem suspitionem que pro confractione sigilli poterat suboriri scribi et innovari mandavimus illud et omnia que continentur in eo de superabundanti gratia confirmantes Quapropter universis presentis scripti mandamus edicto quatinus iuxta predicti ducis donationem et confirmationem nostram indultam eisdem fratribus gratiam inviolabiliter observetis nec contra presentis innovationis et confirmationis nostre tenorem venire aliquatenus presumatis Quod qui presumpserit indignationem nostri culminis se noverit incursurum Ad cuius innovationis et confirmationis memoriam et robur perpetuo valiturum presentem paginam fieri fecimus nostro sigillo munitam Huius rei testes sunt Salzeburgensis Moguntinus archiepiscopi Babenbergensis et Ratisponensis imperialis aule cancellarius episcopi O[tto] dux Bawarie B[erhtoldus] dux Karinthie et lantgrauius Thuringie principes comes Heinricus de Ortenberc Rapoto palatinus de Ortenberc Sifridus Vromesel Wernhardus comes de Lewenberc Ekkardus de Tanne Gerhouch de Bercheim et alii quam plures Acta sunt hec aput Wienam anno dominice incarnationis millesimo CC tricesimo septimo mense marcii decima indictione

Markups

Names Markup:



Fridericus [] dei gratia Romanorum imperator semper augustus Ierusalem et Sicilie rex Suadente religionis cultu nostra clementer inducitur celsitudo ut piis religiosorum peticionibus favorabiliter annuamus Hinc est quod tenore presentium notum fieri volumus universis quod fratres de Reitenhasel Cisterciensis ordinis fideles nostri presentarunt nostre curie quoddam scriptum quod a clare memorie Luipoldo quondam duce Austrie ipsis fuit clementer indultum serenitati nostre humiliter supplicantes quatinus quia sigillum eidem scripto appositum erat pro maiori parte confractum ut dictum scriptum renovare et de nostra confirmare clementia dignaremur Guius scripti tenor talis est []embed Nos igitur ad quem predictorum ducatuum optenta munere dispensationis divine possessio iam pervenit tanto ad exequendum preces servorum dei benignius inclinati quanto gratiores effici cupimus coram eo de cuius plenitudine recepimus universa presentatum curie nostre scriptum predicti ducis ad amovendum omnem suspitionem que pro confractione sigilli poterat suboriri scribi et innovari mandavimus illud et omnia que continentur in eo de superabundanti gratia confirmantes Quapropter universis presentis scripti mandamus edicto quatinus iuxta predicti ducis donationem et confirmationem nostram indultam eisdem fratribus gratiam inviolabiliter observetis nec contra presentis innovationis et confirmationis nostre tenorem venire aliquatenus presumatis Quod qui presumpserit indignationem nostri culminis se noverit incursurum Ad cuius innovationis et confirmationis memoriam et robur perpetuo valiturum presentem paginam fieri fecimus nostro sigillo munitam Huius rei testes sunt Salzeburgensis Moguntinus archiepiscopi Babenbergensis et Ratisponensis imperialis aule cancellarius episcopi O[tto] dux Bawarie B[erhtoldus] dux Karinthie et lantgrauius Thuringie principes comes Heinricus de Ortenberc Rapoto palatinus de Ortenberc Sifridus Vromesel Wernhardus comes de Lewenberc Ekkardus de Tanne Gerhouch de Bercheim et alii quam plures Acta sunt hec aput Wienam anno dominice incarnationis millesimo CC tricesimo septimo mense marcii decima indictione