Charter Document - 02520431

Charter Document - 02520431


Charter Number: 02520431
Cartulary Title: Die Urkunden des Klosters Raitenhaslach : 1034-1350
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Decree
Date: 1317
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Embedded Document
Monasterium.net

Charter:

Quoniam generacio preterit et generacio advenit ne perverse generacionis temeritas beneficia electe generacionis obnubilet et subvertat necessarium est ea que ad posterorum noticiam volumus pervenire scripto et ad notacione testium perhennari Nos igitur Heinricus et Otto dei gracia palatini comites Reni duces Bawarie presentibus profitemur quod karissimi proavi nostri domini Ottonis dive memorie quondam illustris ducis Bawarie litteras salvas et integras omnimodis presentibus nostris consulibus et fidelibus vidimus et legi audivimus in hec verba [] Cupientes itaque more atque exemplo eiusdem nostri proavi et parentum nostrorum ardencius diligencium et prosequencium monasterium sepe dictum non paucioribus immo amplioribus beneficiorum promocionibus et quibuslibet defensionibus graciosis ex affectu plenissimo diligere ac fovere premissas libertates gracias et iusticias eiusdem monasterii pleniter cognoscentes de consilio et assensu toeius nostri consilii ratas et gratas habemus et presentibus confirmamus precipiendo firmiter et precise sub obtentu nostre gracie ac favoris fidelibus nostris necnon iudicibus et officialibus universis ne quisquam ipsius monasterii bona vel homines contra formam prehabitam audeat molestare aut quomodo libet occupare Dantes sepe dicto monasterio Raitenhaslach in testimonium huius rei presentes litteras sigilli nostri consignatas karactere cum testibus subnotatis qui sunt Alramus comes de Hals Sifridus de Puchperch magister curie nostre Ekkolfus de Wartt Heinricus de Preising Hartpertus de Aheim Wernhardus Granso Albertus de Nevnchirchen vicedominus apud Rotam Heinricus Ramsperger vide dominus in Strvbing Georius de Chabers Alb[ertus] Rustorffer Fridericus notarius noster et alii quam plures de nostro consilio Datum in Purchvs anno domini millesimo trecentesimo septimodecimo in die beate Lucie virginis

Markups

Names Markup:



Quoniam generacio preterit et generacio advenit ne perverse generacionis temeritas beneficia electe generacionis obnubilet et subvertat necessarium est ea que ad posterorum noticiam volumus pervenire scripto et ad notacione testium perhennari Nos igitur Heinricus et Otto dei gracia palatini comites Reni duces Bawarie presentibus profitemur quod karissimi proavi nostri domini Ottonis dive memorie quondam illustris ducis Bawarie litteras salvas et integras omnimodis presentibus nostris consulibus et fidelibus vidimus et legi audivimus in hec verba []embed Cupientes itaque more atque exemplo eiusdem nostri proavi et parentum nostrorum ardencius diligencium et prosequencium monasterium sepe dictum non paucioribus immo amplioribus beneficiorum promocionibus et quibuslibet defensionibus graciosis ex affectu plenissimo diligere ac fovere premissas libertates gracias et iusticias eiusdem monasterii pleniter cognoscentes de consilio et assensu toeius nostri consilii ratas et gratas habemus et presentibus confirmamus precipiendo firmiter et precise sub obtentu nostre gracie ac favoris fidelibus nostris necnon iudicibus et officialibus universis ne quisquam ipsius monasterii bona vel homines contra formam prehabitam audeat molestare aut quomodo libet occupare Dantes sepe dicto monasterio Raitenhaslach in testimonium huius rei presentes litteras sigilli nostri consignatas karactere cum testibus subnotatis qui sunt Alramus comes de Hals Sifridus de Puchperch magister curie nostre Ekkolfus de Wartt Heinricus de Preising Hartpertus de Aheim Wernhardus Granso Albertus de Nevnchirchen vicedominus apud Rotam Heinricus Ramsperger vide dominus in Strvbing Georius de Chabers Alb[ertus] Rustorffer Fridericus notarius noster et alii quam plures de nostro consilio Datum in Purchvs anno domini millesimo trecentesimo septimodecimo in die beate Lucie virginis