Charter Document - 02520076
Charter Number: | 02520076 |
---|---|
Cartulary Title: | Die Urkunden des Klosters Raitenhaslach : 1034-1350 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1240 |
Date type: | Internal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine sancte et individue trinitatis Otto dei gratia comes Rheni dux Bawarie universis huius pagine inspectoribus significandum duximus quod cum venerabilis Dietmarus abbas et quidam fratres conventus ecclesie Cysterciensis ordinis in Reitenhasela eo tempore quo avunculus noster illustris Chunradus comes de Wazzerburch terre nostre vicedominatus curam tenuit a nobis nomine ecclesie sue coram nobis querela ando deponeret quod Otto et frater suus Ortliebus de Walde in bonis et prediis eorum que sunt sita in Cydelaren contra ius et libertatem ecclesie sue ipsis graves existerent et servitia minus debita a colonis et hominibus eorum exigerent dum tamen ipsis pro effusione sanguinis et pro delicto furti solum talis satisfactio deberetur quod reus tantum cum hiis que cingulum cuiuslibet capit eis debent assignari et ultra nil iuris haberent in bonis eorum probatis hiis que proposita fuerant legitime et sufficienter pro ecclesia sententia lata est super predictis Unde quia tale ius unius fratris videlicet Ottonis nostre cessit possessioni et usui dicte ecclesie plene recognoscimus ius coram nobis evictum et a nobis confirmatum In testimonium autem huius facti ne oblivio noverca memorie possit tollere vel iniqua meus hominum in irritum ducere presentes literas cum subscriptis testibus et nostri sigilli appositione decrevimus roborare illustribus comite Chunrado de Wazzerburc Chunrado comite de Moseburc testibus dilecto nostro Friderico preposito de Otingen Gotfrido capellano Alhardo de Prisingen Magensone iudice Eberhardo cognomento Smerbalche Vlrico clavigero de Otingen Acta sunt autem hec anno domini MCCXL in Castro Puorchvsen