Charter Document - 02520301
Charter Number: | 02520301 |
---|---|
Cartulary Title: | Die Urkunden des Klosters Raitenhaslach : 1034-1350 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1295 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Embedded Document Monasterium.net |
Charter:
Nos Otto Ludwicus et Stephanus dei gracia palatini comites Reni duces Bawarie tenore presencium profitemur quod litteras patris nostri quondam karissimi Hainrici inclite recordacionis non abolitas non cancellatas nec in aliqua parte sui viciatas sed salvas omnimodis vidimus in hec verba [] Nos vero adtendentes obsequia inconcussa que circa eandem ecclesiam devocius excitant mentes nostras utputa circa illos qui per rigorem sui ordinis in divinis obsequiis pro salute nostra memoriaque progenitorum nostrorum predictorum iugiter domino famulantur adiectiones gracie cum vallacionibus penarum per specialem nostram munificenciam duximus liberaliter faciendas ut ipse abbas qui pro tempore fuerit et conventus de Raitenhaslach ordinis Cysterciensis omnia munimenta et privilegia tam sedis apostolice quam Romanorum imperatorum ac regum necnon patris nostri karissimi supradicti ac predecessorum nostrorum sine contradictione et interpretacione sinistra quorumlibet officialium nostrorum teneant inconvulsa ita quod si aliquis iudicum nostrorum tenorem eorundem privilegiorum prout per ordinem superius continetur ausu nefando temerarius transgressor exstiterit in omnibus suis clausulis et condicionibus prenotatis et subnotatis nobis ad penam decem librarum obligabitur ipso facto quas quidem decem libras ad usus camere nostre sine relaxacione qualibet duximus convertendas preco vero faciens vel advocatus sentencians contra vim privilegiorum et continenciam prescriptorum nobis ad solucionem quinque librarum tenebitur irrefragabiliter quociens quilibet eorum in eis excesserit pro emenda Prohibemus insuper ne aliquis officialium nostrorum iudicum ac preconum homines eiusdem ecclesie evocet ad vulgaria placita que ehaft taidinch nuncupantur vel privata placita pro causa qualicumque maxime cum eidem abbati suisque officialibus liceat ex antiqua libertate et nostra speciali donacione omnes causas homines eorum respicientes cognoscere et cognitas libera et plena potestate iudiciaria diffinire excepto si aliquis hominum ecclesie non calumpniose sed notorie in furto latrocinio vel aliquo tali maleficio quod per sentenciam mortis est iudicandum fuerit deprehensus hic talis cum eo quod cingulo comprehendit a iudice teneatur omni possessione rei tam mobili quam inmobili ecclesie adiudicata ne aliquis iudicum pro tali sentencia non ferenda et iudicio non exercendo aliquas res mobiles vel inmobiles accipere audeat vel presumat Si vero contra talem nostram inhibicionem aliquas res mobiles vel inmobiles reciperet easdem predicte ecclesie in Raitenhasl[ach] integraliter restituere teneatur ac si ipsas de grangia ordinis Cystercii abstulisset et nobis nichilominus ad emendam decem librarum iudex et preco ad quinque qui hoc transgressus fuerit irrefragabiliter teneatur Promisimus eciam sub sigillo nostre gracie ut quocienscumque nos forte processu temporis contingeret nostra sigilla presencia inmutare tociens eidem ecclesie presens instrumentum sub omnibus pactis et condicionibus superius expressis tenebimur innovare Officiales vero nostros iudices et precones ad omnimodam conservacionem ipsius privilegii per cohibicionem penarum superius inflictarum sine relaxacione qualibet promisimus firmiter coartare Ut autem hec omnia robur habeant perpetue firmitatis presens instrumentum duximus nostrorum sigillorum munimine roborandum Datum [et] scriptum apud Straubingnam anno domini millesimo ducentesimo nonagesimo quinto nono decimo kalendas maii
Markups
Names Markup:
Nos Otto Ludwicus et Stephanus dei gracia palatini comites Reni duces Bawarie tenore presencium profitemur quod litteras patris nostri quondam karissimi Hainrici inclite recordacionis non abolitas non cancellatas nec in aliqua parte sui viciatas sed salvas omnimodis vidimus in hec verba []embed Nos vero adtendentes obsequia inconcussa que circa eandem ecclesiam devocius excitant mentes nostras utputa circa illos qui per rigorem sui ordinis in divinis obsequiis pro salute nostra memoriaque progenitorum nostrorum predictorum iugiter domino famulantur adiectiones gracie cum vallacionibus penarum per specialem nostram munificenciam duximus liberaliter faciendas ut ipse abbas qui pro tempore fuerit et conventus de Raitenhaslach ordinis Cysterciensis omnia munimenta et privilegia tam sedis apostolice quam Romanorum imperatorum ac regum necnon patris nostri karissimi supradicti ac predecessorum nostrorum sine contradictione et interpretacione sinistra quorumlibet officialium nostrorum teneant inconvulsa ita quod si aliquis iudicum nostrorum tenorem eorundem privilegiorum prout per ordinem superius continetur ausu nefando temerarius transgressor exstiterit in omnibus suis clausulis et condicionibus prenotatis et subnotatis nobis ad penam decem librarum obligabitur ipso facto quas quidem decem libras ad usus camere nostre sine relaxacione qualibet duximus convertendas preco vero faciens vel advocatus sentencians contra vim privilegiorum et continenciam prescriptorum nobis ad solucionem quinque librarum tenebitur irrefragabiliter quociens quilibet eorum in eis excesserit pro emenda Prohibemus insuper ne aliquis officialium nostrorum iudicum ac preconum homines eiusdem ecclesie evocet ad vulgaria placita que ehaft taidinch nuncupantur vel privata placita pro causa qualicumque maxime cum eidem abbati suisque officialibus liceat ex antiqua libertate et nostra speciali donacione omnes causas homines eorum respicientes cognoscere et cognitas libera et plena potestate iudiciaria diffinire excepto si aliquis hominum ecclesie non calumpniose sed notorie in furto latrocinio vel aliquo tali maleficio quod per sentenciam mortis est iudicandum fuerit deprehensus hic talis cum eo quod cingulo comprehendit a iudice teneatur omni possessione rei tam mobili quam inmobili ecclesie adiudicata ne aliquis iudicum pro tali sentencia non ferenda et iudicio non exercendo aliquas res mobiles vel inmobiles accipere audeat vel presumat Si vero contra talem nostram inhibicionem aliquas res mobiles vel inmobiles reciperet easdem predicte ecclesie in Raitenhasl[ach] integraliter restituere teneatur ac si ipsas de grangia ordinis Cystercii abstulisset et nobis nichilominus ad emendam decem librarum iudex et preco ad quinque qui hoc transgressus fuerit irrefragabiliter teneatur Promisimus eciam sub sigillo nostre gracie ut quocienscumque nos forte processu temporis contingeret nostra sigilla presencia inmutare tociens eidem ecclesie presens instrumentum sub omnibus pactis et condicionibus superius expressis tenebimur innovare Officiales vero nostros iudices et precones ad omnimodam conservacionem ipsius privilegii per cohibicionem penarum superius inflictarum sine relaxacione qualibet promisimus firmiter coartare Ut autem hec omnia robur habeant perpetue firmitatis presens instrumentum duximus nostrorum sigillorum munimine roborandum Datum [et] scriptum apud Straubingnam anno domini millesimo ducentesimo nonagesimo quinto nono decimo kalendas maii