Charter Document - 02520146

Charter Document - 02520146


Charter Number: 02520146
Cartulary Title: Die Urkunden des Klosters Raitenhaslach : 1034-1350
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Decree
Date: 1258
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte et individue trinitatis Heinricus dei gratia comes palatinus Rheni dux Bawarie omnibus presens scriptum inspecturis in perpetuum Quia a deo omnium remuneratore bonorum meritum accepturos non exiguum nos speramus si eos alis protectionis specialius confovemus qui divino sunt servicio mancipati et pro nostra salute preces effundunt iugiter creatori igitur dilectis nobis abbati et conventui de Reitenhasela ordinis Cysterciensis volumus omnia privilegia tam sedis apostolice quam imperatorum necnon karissimi patris nostri ac predecessorum nostrorum quibus ordo eorum aliqua noscitur prerogativa seu libertate [munitus] ab omnibus qui nostram effugere cupiunt indignationem inviolabiliter observari Insuper districte sub optentu nostre gratie prohibemus ne aliquis pretextu iuris alicuius secularis seu advocatie herbergis procurationibus pabulo vel exaccionibus qualibuscumque predia eorum aut homines gravare presumat cum ipsi nichilominus tam suis privilegiis quam nostra donatione a talibus sint excepti molestiis nec homines eorum ad aliquorum iudicum placitum sine abbatis voluntate teneantur venire maxime cum ipsi abbati eiusque officialibus liceat cognoscere de causis ipsorum et cognitas iudiciaria potestate diffinire nisi contra aliquem eorum querimonia specialis habeatur excepto cum aliquis in furto latrocinio aut tali aliquo maleficio quod sententia sanguinis est iudicandum notorie fuerit deprehensus quia huiusmodi iudicia sibi ordo ecclesiasticus non vendicat omni possessione rei tam mobili quam inmobili ecclesie adiudicata reus tantum cum eo quod cingulo conprehendit iudicio seculari puniendus tradatur Ne autem alicui huius nostre donationis gratiam liceat irritare vel ausu temerario contraire ad confirmationem perpetuam nostri sigilli inpressione presentem paginam duximus roborandam Dat Purchusen anno gratie MCCLVI tercio non iulii