Charter Document - 02520233
Charter Number: | 02520233 |
---|---|
Cartulary Title: | Die Urkunden des Klosters Raitenhaslach : 1034-1350 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1280 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
Embedded Document Monasterium.net |
Charter:
Nos frater Chunradus abbas de Raitenhoslach cum universitate et collegio fratrum eiusdem ecclesie omnibus notum esse volumus tam presentibus quam futuris presentem paginam inspecturis quod nil iuris ascribimus nobis in capella in Neunchirchen et dote ibidem sita in ecclesia nostra Halspach preter quod in antiquo privilegio est finaliter declarandum cuius tenor sic est [] Verum quia post talem arbitracionem sive huius negocii firmitatem lis velut antea est suborta et ne de cetero per nos vel a nostris sequacibus valeat suboriri lis contra ecclesiam Ranshouen a nostra ecclesia Raitenhoslach fecimus de novo scribere subscriptos testes et apponere huic scripto sigillum venerabilis abbatis de Revna et domini Dietmari venerabilis abbatis sancti Petri de Saltzpurg necnon sigillum nostrum predicte ecclesie de Ranshouen pro testimonio et cautela Huius rei testes sunt honorabilis Chunradus abbas eiusdem ecclesie Wernhardus prior ibidem Chunradus subprior frater Hainricus celerarius frater Hertricus frater Chunradus de Vlma ibidem de Ranshouen dominus Wolfkrimus plebanus de Haiming Hainricus plebanus de sancto Michaeli Perngerus plebanus de Pravnaw Hainricus capellanus in castro Purchuse plebanus de Geierstal Hertwicus plebanus sancti Georii Chunradus pedagogus puerorum domini nostri Hainrici illustris ducis Wawarie et alii quam plures Acta sunt hec in orto plebani in Purchusa anno domini MCCLXXX in die beati Pantaleimonis
Markups
Names Markup:
Nos frater Chunradus abbas de Raitenhoslach cum universitate et collegio fratrum eiusdem ecclesie omnibus notum esse volumus tam presentibus quam futuris presentem paginam inspecturis quod nil iuris ascribimus nobis in capella in Neunchirchen et dote ibidem sita in ecclesia nostra Halspach preter quod in antiquo privilegio est finaliter declarandum cuius tenor sic est []embed Verum quia post talem arbitracionem sive huius negocii firmitatem lis velut antea est suborta et ne de cetero per nos vel a nostris sequacibus valeat suboriri lis contra ecclesiam Ranshouen a nostra ecclesia Raitenhoslach fecimus de novo scribere subscriptos testes et apponere huic scripto sigillum venerabilis abbatis de Revna et domini Dietmari venerabilis abbatis sancti Petri de Saltzpurg necnon sigillum nostrum predicte ecclesie de Ranshouen pro testimonio et cautela Huius rei testes sunt honorabilis Chunradus abbas eiusdem ecclesie Wernhardus prior ibidem Chunradus subprior frater Hainricus celerarius frater Hertricus frater Chunradus de Vlma ibidem de Ranshouen dominus Wolfkrimus plebanus de Haiming Hainricus plebanus de sancto Michaeli Perngerus plebanus de Pravnaw Hainricus capellanus in castro Purchuse plebanus de Geierstal Hertwicus plebanus sancti Georii Chunradus pedagogus puerorum domini nostri Hainrici illustris ducis Wawarie et alii quam plures Acta sunt hec in orto plebani in Purchusa anno domini MCCLXXX in die beati Pantaleimonis