Charter Document - 02520217

Charter Document - 02520217


Charter Number: 02520217
Cartulary Title: Die Urkunden des Klosters Raitenhaslach : 1034-1350
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Protection
Date: 1276
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Embedded Document
Monasterium.net

Charter:

Nos Fridericus dei gracia sancte Salzburgensis ecclesie archiepiscopus apostolice sedis legatus tenore presentium profitemur nos vidisse litteras domini Eberhardi bone memorie predecessoris nostri datas abbati et conventui monasterii sancte Marie apud Raitenhaslach per omnia in hec verba [] Et quia nos speciali quadam dilectione qua dilectum in Christo fratrem nostrum Chunradum abbatem et conventum predicti monasterii propter deum precipue et eorum devotionis merita nobis et nostris exhibita diligimus excitati ipsum monasterium cupimus in omnibus quibus possumus promovere ratas ac gratas habere volumus per predictum predecessorem nostrum ei factas gracias et eas presentibus confirmamus In cuius rei testimonium presentes litteras nostro sigillo fecimus communiri Dat Salzburge anno domini MCCLXXVI VIII kalend aprilis

Markups

Names Markup:



Nos Fridericus dei gracia sancte Salzburgensis ecclesie archiepiscopus apostolice sedis legatus tenore presentium profitemur nos vidisse litteras domini Eberhardi bone memorie predecessoris nostri datas abbati et conventui monasterii sancte Marie apud Raitenhaslach per omnia in hec verba []embed Et quia nos speciali quadam dilectione qua dilectum in Christo fratrem nostrum Chunradum abbatem et conventum predicti monasterii propter deum precipue et eorum devotionis merita nobis et nostris exhibita diligimus excitati ipsum monasterium cupimus in omnibus quibus possumus promovere ratas ac gratas habere volumus per predictum predecessorem nostrum ei factas gracias et eas presentibus confirmamus In cuius rei testimonium presentes litteras nostro sigillo fecimus communiri Dat Salzburge anno domini MCCLXXVI VIII kalend aprilis