Charter Document - 02520083

Charter Document - 02520083


Charter Number: 02520083
Cartulary Title: Die Urkunden des Klosters Raitenhaslach : 1034-1350
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Decree
Date: 1242
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
Monasterium.net

Charter:

In nomine domini amen Eberhardus dei gratia Salzpurgensis archiepiscopus apostolice sedis legatus in perpetuum Omnium quidem religiosorum congruis postulationibus aures faciles inclinare nos convenit ut et preceptum domini dicentis Omni petenti te tribue efficacius apud nos valeat et paternus noster affectus in subiectos nobis dulcius eluceat Precipue tamen ordinem Cysterciensem et in ipso ordine monasterium sive conventum de Reitenhasela tum pro speciali dilectione venerabilis Waltheri abbatis tum quia monasterium illud non solum in territorio verum etiam in fundo Salzpvrgensis ecclesie fundatum dinoscitur promptiori favore amplecti consuevimus Quocirca auctoritate presentium memorato indulgemus monasterio ut in civitate nostra Salzpurga et in quolibet oppidorum nostrorum videlicet in Lavfen in Titmenningen in Mvldorf et in Werven liceat ei habere unam domum cum suis curtilibus et appenditiis liberam a talliis et absolutam ab omni genere servitutis Vecturas quoque salis vel quarumcumque rerum eiusdem monasterii sive fiant navigio per aquam sive plaustris vel vehiculis seu animalibus per terram sine mvta et sine omni pensionis et exactionis genere per loca predicta liberas transire volumus et absolutas Liceat quoque sepe dicto monasterio in quacumque nave undecumque sumpta vel conducta per burgum nostrum Lavfen res suas transportare Actum publice apud Salzpurch in palatio nostro anno temporis gratie MCCXLII