Charter Document - 02520216
| Charter Number: | 02520216 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Die Urkunden des Klosters Raitenhaslach : 1034-1350 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Vidimus |
| Date: | 1276 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar |
| Resource Link(s): |
Embedded Document Reference Document for this Embedded Document Monasterium.net |
Charter:
Nos Fridericus dei gracia sancte Salzburgensis ecclesie archiepiscopus apostolice sedis legatus tenore presentium profitemur nos vidisse litteras sigillatas cum sigillo appenso domini Eberhardi predecessoris nostri bone memorie quarum tenor per omnia talis fuit [] Nos quoque qui ob honorem et reverentiam domini nostri Jesu Christi et gloriose virginis matris eius Marie et ob devotionis merita per que a nobis dilectus in Christo frater noster Chunradus abbas et conventus ipsius monasterii in Raitenhaslach honorari et exaudiri in suis peticionibus meruerunt predicti monasterii quietem et comodum ac libertatem pro posse nostro potius ampliare cupimus quam minuere predictam graciam per prefatum predecessorem nostrum eis et suo monasterio factam et datam ratam et gratam habentes presentibus confirmamus In cuius rei testimonium presentem litteram nostri sigilli roboratam munimine eis damus Dat Salzburge anno domini MCCLXXVI VIII kalend aprilis
Markups
Names Markup:
Nos Fridericus dei gracia sancte Salzburgensis ecclesie archiepiscopus apostolice sedis legatus tenore presentium profitemur nos vidisse litteras sigillatas cum sigillo appenso domini Eberhardi predecessoris nostri bone memorie quarum tenor per omnia talis fuit []embed Nos quoque qui ob honorem et reverentiam domini nostri Jesu Christi et gloriose virginis matris eius Marie et ob devotionis merita per que a nobis dilectus in Christo frater noster Chunradus abbas et conventus ipsius monasterii in Raitenhaslach honorari et exaudiri in suis peticionibus meruerunt predicti monasterii quietem et comodum ac libertatem pro posse nostro potius ampliare cupimus quam minuere predictam graciam per prefatum predecessorem nostrum eis et suo monasterio factam et datam ratam et gratam habentes presentibus confirmamus In cuius rei testimonium presentem litteram nostri sigilli roboratam munimine eis damus Dat Salzburge anno domini MCCLXXVI VIII kalend aprilis
