Charter Document - 02440055

Charter Document - 02440055


Charter Number: 02440055
Cartulary Title: Bath and Wells 1061-1205 Volume 10
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Order
Date: 1153 - 1164
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Rodbertus dei gratia episcopus Bathon universis fidelibus suis clericis et laicis tam Francis quam Anglis salutem et dei benedictionem Postquam divina vocante clementia pontificalis apicem dignitatis conscendimus summa ad hoc animi intentione desudavimus ut ecclesie beati Andree in Welles regimini nostro commisse venerationem debitam inpenderemus et ab aliis inpendi faceremus et si que in ea prave essent consuetudines eas a liminibus eius propulsaremus et honorem eius et utilitatem quantum in nobis erat amplificaremus Non nullorum autem constat experientie quod tumultus nundinarum que in eadem ecclesia et in atrio eius hactenus esse consueverunt ad dedecus et incommodum eiusdem ecclesie accedit cum in ea ministrantibus quam maxime sit inportunus quia et eorum devotionem inpedit et orationum quietem perturbat verum ne contra vocem dominicam domum orationis [sp]eluncam patiamur fieri negotiationis statuimus et firmiter precipimus ut quicunque illic in tribus festivitatibus videlicet in inventione sancte crucis et in festivitate sancti Kalixti et in celebritate sancti Andree negotiaturi convenerint in plateis ville illius negotiationes suas securi et ab omni prava consuetudine et inquietudine liberi excerceant et nullatenus ecclesiam vel atrium ecclesie violare presumant Concedimus etiam consilio clericorum nostrorum et constituimus ut omnes in predictis sollempnitatibus et earum vigiliis quieti de teloneo in perpetuum permaneant Quod quidem in posterum ratum esse volentes presenti scripto commendamus et sigilli nostri impressione roboramus Testes Ivo decanus Well Reginaldus precentor Rodbertus et Thomas archidiaconi Edwardus magister Eustachius Willelmus de Sancta Fide Radulfus Martre Willelmus de Atebera Petrus de Chiu Walterus pistor et alii multi clerici et laici