Charter Document - 02439100

Charter Document - 02439100


Charter Number: 02439100
Cartulary Title: Winchester 1205-1238 Volume 9
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1215
Date type: Internal, Papal
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document

Charter:

Innocentius episcopus servus servorum Dei venerabili fratri Winton[iensi] episcopo et dilectis filiis abbati de Rading et Pand[ulfo] subdiacono et familiari nostro salutem et apostolicam benedictionem Mirari cogimur et moveri quod cum karissimus in Cristo filius noster rex Anglie illustris supra spem Deo et ecclesie satisfecerit et presertim venerabili fratri nostro S Cant[uariensi] archiepiscopo sancte Rom[ane] ecclesie cardinali et coepiscopis eius quidam eorum minus quam oportuerit et decuerit ad sancte crucis negotium apostolice sedis mandatum et fidelitatis prestite iuramentum debitum habentes respectum nullum ei contra perturbatores regni quod ad Romanam ecclesiam ratione dominii pertinere dinoscitur prestiterunt auxilium vel favorem quasi conscii ne dicamus socii coniurationis inique quia non caret scrupulo societatis occulte qui manifesto facinori desinit obviare Ecce qualiter patrimonium ecclesie Romane pontifices prefati defendunt qualiter crucesignatos tuentur immo qualiter se opponunt hiis qui destruere moliuntur negotium crucifixi peiores procul dubio Saracenis cum illum nitantur regno depellere de quo precipue sperabatur quod deberet succurrere Terre Sancte Sed forte non sine causa ille rex regum cuius ipse rex obsequio se devovit permisit huiusmodi scandalum ante quam iter peregrinationis arriperet suscitari ut fideles ab infidelibus discernantur et cogitationes occulte de multorum cordibus revelentur singulis secundum sua merita recepturis nisi perversi prevenerint humili satisfactione vindictam Nam etsi dictus rex remissus esset aut tepidus in hac parte nos non dimitteremus tantam nequitiam incorrectam cum sciamus per Dei gratiam et possimus huiusmodi presumptionis audaciam castigare Unde ne talium insolentia non solum in periculum regni Anglie verum etiam in pernitiem aliorum regnorum et maxime in subversionem totius negotii crucifixi valeat prevalere nos ex parte omnipotentis Dei patris et filii et spiritus sancti auctoritate quoque beatorum apostolorum Petri et Pauli ac nostra omnes huiusmodi perturbatores regis ac regni Anglie cum complicibus et fautoribus suis excommunicationis vinculo innodamus et terras eorum ecclesiastico subicimus interdicto prefatis archiepiscopo et coepiscopis suis in virtute obedientie districtissime iniungentes quatinus utramque sententiam singulis diebus dominicis et festivis pulsatis campanis et extinctis candelis per totam Angliam sollempniter publicare procurent donec satisfecerint dicto regi de dampnis et iniuriis irrogatis et ad eius obsequium humiliter revertantur universis insuper eiusdem regis vassallis in remissionem peccaminum ex parte nostra firmiter iniungentes ut contra perversores huiusmodi prefato regi oportunum tribuant consilium et iuvamen Siquis autem ipsorum hoc nostrum preceptum neglexerit adimplere sciat se ab officio pontificali suspensum et subiectorum sibi obedientiam esse subtractam quia iustum est ut inferiores ei nequaquam obediant qui suo superiori obedire contempnit Ne igitur mandatum nostrum tergiversatione cuiusquam valeat impediri executionem omnium predictorum cum ceteris que ad hoc negotium pertinuerint vobis duximus committendam per apostolica vobis scripta precipiendo mandantes quatinus omni appellatione postposita procedatis sicut videritis expedire Quod si non omnes hiis exequendis potueritis interesse duo vestrum ea nichilominus exequantur Dat Ferentin non Iulii pontificatus nostri anno octavodecimo