Charter Document - 02430100
Charter Number: | 02430100 |
---|---|
Cartulary Title: | Winchester 1205-1238 Volume 9 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Letter |
Date: | 1215 |
Date type: | Internal, Calendar, Episcopal, Papal |
Resource Link(s): |
Embedded Document |
Charter:
Venerabilibus in Cristo patribus domino S Dei gratia Cant[uariensi] archiepiscopo totius Anglie primati et sancte Rom[ane] ecclesie cardinali et suffraganeis eius P eadem gratia Winton[iensis] episcopus abbas de Rading et Pand[ulfus] domini pape subdiaconus et familiaris salutem et debitum honorem Litteras domini pape recepimus in hac forma [] Certi quoque sumus quod dominus papa vobis plures litteras monitorias et preceptorias destinavit pro domino Anglie rege illustri contra perturbatores regie dignitatis et utinam eorum efficaciam rei evidentia loqueretur Notorium enim est quod nobiles viri Robertus filius Walteri qui exercitus Dei se nominat marescallum comes Winton comes de Clara comes Gloucestr Eustac[hius] de Vescy Ricc[ardus] de Percy I constabularius Cestr W de Abbeny W de Mombray et multi alii complices et fautores ipsorum coniurationibus et conspirationibus illicitis contra dignitatem regiam colligati contra ipsum regem et pacem regni quod est patrimonium beati Petri arma movere nequiter presumpserunt et contra triplicem formam pacis quarum quelibet honesta et rationabilis erat et viris dominum timentibus merito acceptanda ipsum dominum suum contemptibiliter diffidarunt fidelitatis sibi prestite vinculo dissoluto Civitatem quoque London corone pariter et regni sui caput fraudulentis machinationibus occuparunt contempta forma pacis quam dominus papa presentibus et consentientibus eorum nuntiis providerat observandam quibus ipsi cives non sine reatu periurii consenserunt civitatem ipsam contra dominum suum regem et suos nequiter munientes et quos fideles ipsi regi noverant penis corporalibus et pecuniariis prout gravius poterant punientes unde quidam ipsorum licet crucesignati petentes iustitiam optinere nullatenus potuerunt Ideoque predictis civibus cum aliis regis hostibus coniuratis domino regi dignitates regie sunt subtracte cum ipsi quod inauditum est terras donent consuetudines regni approbatas evacuent nova iura constituant et que rege domino suo de consilio magnatum qui tunc erant eius familiares provide ordinata fuerant dissipent et immutent et ita cum nemo tam nefariis eorum ausibus contradicat nec ad sancte crucis negotium nec ad apostolice sedis mandatum sive ad fidelitatis prestite iuramentum respectus debitus adhibetur prout dominus papa conqueritur in suorum continentia mandatorum Propter quod rex catholicus et tam Ihesu Cristo quam ecclesie illius sanguine rubricate devotus in quantum ipsi possunt regia spoliatus est dignitate et contemptibilis clericis factis et laicis quia sedis apostolice super se et terram suam presidium invocavit ut possit dominus papa vere dicere cum propheta filios enutrivi et exaltavi ipsi autem spreverunt me Cum plerique simplices causam predictorum vel ut dicamus verius inimicorum eo favorabiliorem existiment quo prelatos Angl[ie] conspiciunt aut manifeste sibi assistere aut contemptis mandatis apostolicis in eis ausus nefarios non punire Cum igitur faciente prodolor malitia subditorum inde pericula fortius invalescant unde ad sedanda illa dominus papa interponit sollicitius partes suas ne nos quibus super hiis dominus papa executionem mandatorum suorum specialiter demandavit qui dudum expectavimus pacem et non venit quesivimus bona et ecce turbatio si ultra tacuerimus in periculum animarum et ordinum incidamus predictos nobiles domini regis et regni turbatores et hostes et omnes eorum consiliarios complices et fautores denuntiamus auctoritate apostolica excommunicationis vinculo innodatos et terras eorum interdicto subiectas vobis eadem auctoritate firmiter precipiendo mandantes quatinus utramque sententiam singulis dominicis et festivis diebus extinctis candelis et pulsatis campanis denuntietis publice et faciatis singuli vestrum per proprias dioceses in singulis parrochialibus ecclesiis secundum formam prescriptam firmiter observari Coniurationes quoque et conspirationes seu confederationes omnes contra predictum regem factas auctoritate apostolica denuntiamus omnino cassatas constitutiones etiam vel assisas seu infeudationes vel donationes terrarum per eos vel per eorum aliquos factas seu iudicia si qua sunt ab eis vel eorum aliquibus sine regis auctoritate presumpta vel si qua faciant in futurum auctoritate sedis apostolice in irritum revocamus omnes illos excommunicationis sententie specialiter supponentes qui aliquibus predictorum usi fuerint vel utentur vel in aliquibus possessionibus libertatibus aut liberis consuetudinibus occasione seu auctoritate tali ius sibi presumpserint vendicare quibus utique sententiis civitatem et cives London involuimus tanto expressius et seorsum ab aliis quanto excessas ipsorum magis detestabilis reperitur Qui cum essent peculiaris eius populus et in corona sua quasi lapides pretiosi fulgerent conversi sunt in arcum pravum et de fidelibus persecutores effecti Interdictum vero sub hac forma precipimus observari ut nullum omnino sacramentum ecclesiasticum celebretur in terris omnium predictorum vel ubi presentes extiterint preter baptismum parvulorum et viaticum in extremis Specialiter autem E dictum Hereforden[sem] episcopum et W archidiaconum suum Alexandrum clericum Osbertum de Samara capellanum de Fereby clericum et R capellanum dicti Roberti filii Walteri qui sine superioris mandato ausus fuit Cristum domini pollutis labiis difhdare auctoritate apostolica propter manifestos eorum excessus quos in prefatum regem cruce signatum et beati Petri patrimonium commiserunt simili sententie duximus supponendos et tamdiu hanc et alias predictas sententias firmiter observari precipimus donec de dampnis et iniuriis irrogatis et de tanta contumacia tam ecclesie Rom[ane] quam ipsi regi satisfecerint competenter et sic promovere studuerint negotium crucifixi sicut illos constat idem negotium in illata guerra predicto regi et eius sociis crucesignatis contra concessum sibi privilegium disturbasse Simili quoque sententia innodamus omnes qui dicto regi in regno suo denegant subtrahunt et minuunt iura sua Ne igitur que premissa sunt tergiversatione aliqua remaneant inexpleta vobis ex parte domini pape districte precipimus quatinus circa observantiam predictorum talem diligentiam vigilantiam et sollicitudinem apponatis ne propter absentiam seu negligentiam alicuius quod absit aliqua de premissis suo defraudentur effectu Dat apud Dover non Sept pontificatus domini Innocentii iii pape anno octavodecimo regni vero domini regis Anglie anno xvii
Markups
Names Markup:
Venerabilibus in Cristo patribus domino S Dei gratia Cant[uariensi] archiepiscopo totius Anglie primati et sancte Rom[ane] ecclesie cardinali et suffraganeis eius P eadem gratia Winton[iensis] episcopus abbas de Rading et Pand[ulfus] domini pape subdiaconus et familiaris salutem et debitum honorem Litteras domini pape recepimus in hac forma []embed Certi quoque sumus quod dominus papa vobis plures litteras monitorias et preceptorias destinavit pro domino Anglie rege illustri contra perturbatores regie dignitatis et utinam eorum efficaciam rei evidentia loqueretur Notorium enim est quod nobiles viri Robertus filius Walteri qui exercitus Dei se nominat marescallum comes Winton comes de Clara comes Gloucestr Eustac[hius] de Vescy Ricc[ardus] de Percy I constabularius Cestr W de Abbeny W de Mombray et multi alii complices et fautores ipsorum coniurationibus et conspirationibus illicitis contra dignitatem regiam colligati contra ipsum regem et pacem regni quod est patrimonium beati Petri arma movere nequiter presumpserunt et contra triplicem formam pacis quarum quelibet honesta et rationabilis erat et viris dominum timentibus merito acceptanda ipsum dominum suum contemptibiliter diffidarunt fidelitatis sibi prestite vinculo dissoluto Civitatem quoque London corone pariter et regni sui caput fraudulentis machinationibus occuparunt contempta forma pacis quam dominus papa presentibus et consentientibus eorum nuntiis providerat observandam quibus ipsi cives non sine reatu periurii consenserunt civitatem ipsam contra dominum suum regem et suos nequiter munientes et quos fideles ipsi regi noverant penis corporalibus et pecuniariis prout gravius poterant punientes unde quidam ipsorum licet crucesignati petentes iustitiam optinere nullatenus potuerunt Ideoque predictis civibus cum aliis regis hostibus coniuratis domino regi dignitates regie sunt subtracte cum ipsi quod inauditum est terras donent consuetudines regni approbatas evacuent nova iura constituant et que rege domino suo de consilio magnatum qui tunc erant eius familiares provide ordinata fuerant dissipent et immutent et ita cum nemo tam nefariis eorum ausibus contradicat nec ad sancte crucis negotium nec ad apostolice sedis mandatum sive ad fidelitatis prestite iuramentum respectus debitus adhibetur prout dominus papa conqueritur in suorum continentia mandatorum Propter quod rex catholicus et tam Ihesu Cristo quam ecclesie illius sanguine rubricate devotus in quantum ipsi possunt regia spoliatus est dignitate et contemptibilis clericis factis et laicis quia sedis apostolice super se et terram suam presidium invocavit ut possit dominus papa vere dicere cum propheta filios enutrivi et exaltavi ipsi autem spreverunt me Cum plerique simplices causam predictorum vel ut dicamus verius inimicorum eo favorabiliorem existiment quo prelatos Angl[ie] conspiciunt aut manifeste sibi assistere aut contemptis mandatis apostolicis in eis ausus nefarios non punire Cum igitur faciente prodolor malitia subditorum inde pericula fortius invalescant unde ad sedanda illa dominus papa interponit sollicitius partes suas ne nos quibus super hiis dominus papa executionem mandatorum suorum specialiter demandavit qui dudum expectavimus pacem et non venit quesivimus bona et ecce turbatio si ultra tacuerimus in periculum animarum et ordinum incidamus predictos nobiles domini regis et regni turbatores et hostes et omnes eorum consiliarios complices et fautores denuntiamus auctoritate apostolica excommunicationis vinculo innodatos et terras eorum interdicto subiectas vobis eadem auctoritate firmiter precipiendo mandantes quatinus utramque sententiam singulis dominicis et festivis diebus extinctis candelis et pulsatis campanis denuntietis publice et faciatis singuli vestrum per proprias dioceses in singulis parrochialibus ecclesiis secundum formam prescriptam firmiter observari Coniurationes quoque et conspirationes seu confederationes omnes contra predictum regem factas auctoritate apostolica denuntiamus omnino cassatas constitutiones etiam vel assisas seu infeudationes vel donationes terrarum per eos vel per eorum aliquos factas seu iudicia si qua sunt ab eis vel eorum aliquibus sine regis auctoritate presumpta vel si qua faciant in futurum auctoritate sedis apostolice in irritum revocamus omnes illos excommunicationis sententie specialiter supponentes qui aliquibus predictorum usi fuerint vel utentur vel in aliquibus possessionibus libertatibus aut liberis consuetudinibus occasione seu auctoritate tali ius sibi presumpserint vendicare quibus utique sententiis civitatem et cives London involuimus tanto expressius et seorsum ab aliis quanto excessas ipsorum magis detestabilis reperitur Qui cum essent peculiaris eius populus et in corona sua quasi lapides pretiosi fulgerent conversi sunt in arcum pravum et de fidelibus persecutores effecti Interdictum vero sub hac forma precipimus observari ut nullum omnino sacramentum ecclesiasticum celebretur in terris omnium predictorum vel ubi presentes extiterint preter baptismum parvulorum et viaticum in extremis Specialiter autem E dictum Hereforden[sem] episcopum et W archidiaconum suum Alexandrum clericum Osbertum de Samara capellanum de Fereby clericum et R capellanum dicti Roberti filii Walteri qui sine superioris mandato ausus fuit Cristum domini pollutis labiis difhdare auctoritate apostolica propter manifestos eorum excessus quos in prefatum regem cruce signatum et beati Petri patrimonium commiserunt simili sententie duximus supponendos et tamdiu hanc et alias predictas sententias firmiter observari precipimus donec de dampnis et iniuriis irrogatis et de tanta contumacia tam ecclesie Rom[ane] quam ipsi regi satisfecerint competenter et sic promovere studuerint negotium crucifixi sicut illos constat idem negotium in illata guerra predicto regi et eius sociis crucesignatis contra concessum sibi privilegium disturbasse Simili quoque sententia innodamus omnes qui dicto regi in regno suo denegant subtrahunt et minuunt iura sua Ne igitur que premissa sunt tergiversatione aliqua remaneant inexpleta vobis ex parte domini pape districte precipimus quatinus circa observantiam predictorum talem diligentiam vigilantiam et sollicitudinem apponatis ne propter absentiam seu negligentiam alicuius quod absit aliqua de premissis suo defraudentur effectu Dat apud Dover non Sept pontificatus domini Innocentii iii pape anno octavodecimo regni vero domini regis Anglie anno xvii