Charter Document - 02439018
Charter Number: | 02439018 |
---|---|
Cartulary Title: | Winchester 1205-1238 Volume 9 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1232 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Henrici Dei gratia rex Anglie dominus Hybernie dux Norman[nie] Aquitanie et comes Andegavie archiepiscopis episcopis abbatibus prioribus comitibus baronibus iusticiariis vicecomitibus prepositis ministris et omnibus ballivis et fidelibus suis salutem Ad omnium notitiam volumus pervenire quod cum per mortem magistri Symonis de Peregore quondam decani Cicestrensis vacaret ecclesia de Husseburne et ad ipsam presentissimus Nicholaum de Neovila clericum nostrum credentes ipsam esse de donacione nostra opponentibus autem se venerabili patre Roberto Sarum episcopo et capitulo suo et asserentibus ipsam ecclesiam pertinere ad prebendam de Burebech que est prebenda ecclesie Sarum ratione pensionis annue quam canonicus prebende predicte inde percipere consuevit per manum ipsius decani tandem ad dictam ecclesiam memoratus clericus noster de consensu partium taliter est admissus et in ea persona institutus salvo iure cuiuslibet quod nichil iuris nobis inde accresceret nec ecclesie Sarum deperiret in predicta ecclesia de Huseburne Quoniam vero per inspectionem cartarum Henrici regis avi Henrici regis avi nostri et ipsius Henrici regis avi nostri et Ricardus regis avunculi nostri et domini regis patris nostri et etiam per inspectionem carte Godefridi quondam Winton[iensis] episcopi qui in presencia domini regis patris nostri de voluntate eius et assensu ad presentacionem Hereb[erti] quondam Sarum episcopi sicut in carta ipsius Godefredi plenius continetur que est in ecclesia Sarum et etiam de consensu et concessione Ric[ardi] Bar archidiaconi Eliensis et canonici Sarum prebendave in dicta prebenda de Borbech sicut in carta predicti Ric[ardi] plenius continetur que similiter est in ecclesia Sarum in predicta ecclesia de Huseburne predictum decanum perpetuum vicarium constituit reddendo inde annuatim canonico predicte prebende quinque marcas nobis plenius constitit de iure predicti Sarum et ecclesie sue quod habent in ecclesia predicta de Huseburne ratione donationis concessionis et confirmacionis predictorum progenitorum nostrorum nolentes quod iuri eorum aliquid depereat in dicta ecclesia de Huseburne presentibus litteris duximus protestandum pro nobis et heredibus nostris quod dicta ecclesia de Huseburne libere et quiete pertinet ad ecclesiam predictam Sarum tanquam membrum predicte prebende de Borbech Quare volumus et concedimus pro nobis et heredibus nostris quod ipsam in perpetuum teneat in puram et perpetuam elemosinam tanquam membrum predicte prebende de Borbech sicut predictum est salva predicto Nicholaum clerico nostro possessione eiusdem ecclesie tota vita sua cum solutione predicte pensionis annue quinque marc[arum] Hiis testibus Huberto de Burgo comite Cancie iusticiario Anglie Stephano de Segrava Godefrido de Craucumb Iohanne filio Philippi Galfrido dispensatore Henrico de Capella et aliis Datum per manum venerabilis patris Radulphus Cicestrensis episcopi cancellarii nostri apud Wigorniam vicesimo primo die Maii anno regni nostri sexto decimo