Charter Document - 02430018
Charter Number: | 02430018 |
---|---|
Cartulary Title: | Winchester 1205-1238 Volume 9 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Inspeximus |
Date: | 1233 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
Embedded Document |
Charter:
Universis Cristi fidelibus has litteras inspecturis P Dei gratia Winton[iensis] episcopus salutem in domino Noveritis nos litteras domini H regis Anglie inspexisse in hec verba [] Cum igitur ex ipsius carte inspectione nobis constiterit predictam ecclesiam de Hwseburne ad prebendam de Borbech ac per hec ad Sar ecclesiam pertinere nos eiusdem domini regis concessionem ratam habentes eandem ecclesiam de Hwseburne dicte Sar ecclesie tanquam membrum prenominate prebende de Bo[rb]ech pontificali auctoritate duximus concedendam ipsius domini regis concessionem quantum in nobis est confirmantes Volumus igitur et presenti carta precipimus ut eadem ecclesia dicte prebende in perpetuum sit annexa Ut autem hec nostra concessio et confirmacio robur obtineat firmitatis presentem cartam sigilli nostri fecimus munimine roborari Dat apud Wodestoc die sabbati propxima post Epiphaniam domini anno domini mcc tricesimo secundo Hiis testibus magistris I Lemovicen R de Aplubi P de Chanceus W filio Hunfredi Herberto clerico et aliis
Markups
Names Markup:
Universis Cristi fidelibus has litteras inspecturis P Dei gratia Winton[iensis] episcopus salutem in domino Noveritis nos litteras domini H regis Anglie inspexisse in hec verba []embed Cum igitur ex ipsius carte inspectione nobis constiterit predictam ecclesiam de Hwseburne ad prebendam de Borbech ac per hec ad Sar ecclesiam pertinere nos eiusdem domini regis concessionem ratam habentes eandem ecclesiam de Hwseburne dicte Sar ecclesie tanquam membrum prenominate prebende de Bo[rb]ech pontificali auctoritate duximus concedendam ipsius domini regis concessionem quantum in nobis est confirmantes Volumus igitur et presenti carta precipimus ut eadem ecclesia dicte prebende in perpetuum sit annexa Ut autem hec nostra concessio et confirmacio robur obtineat firmitatis presentem cartam sigilli nostri fecimus munimine roborari Dat apud Wodestoc die sabbati propxima post Epiphaniam domini anno domini mcc tricesimo secundo Hiis testibus magistris I Lemovicen R de Aplubi P de Chanceus W filio Hunfredi Herberto clerico et aliis