Charter Document - 02411186
Charter Number: | 02411186 |
---|---|
Cartulary Title: | Hereford 1079-1234 Volume 7 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Complaint |
Date: | 1179 - 1198 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Venerabilibus dominis et amicis Willelmus dei gratia Heref episcopo et Ricardus eadem gratia abbati Cirenc et Godfridus priori Lanton Thome eadem gratia abbas Glouc salutem Mirari non sufficimus quod transactionem conditionaliter factam inter nos et abbatem et canonicos de Bristoll super prebenda de Berkel dioecesano episcopo et nobis iuste contradicentibus sigillis vestris confirmastis maxime cum vos domine episcope sigillum vestrum tali confirmationi appositum apud Glouc habito consilio discretorum et honestorum virorum ad nostram conquestionem fregeritis Unde siquid inde postea factum est per obreptionem factum esse dinoscitur quia autem videmus causam nostram in h[oc] periclitari et id fieri in preiudicium iuris nostri ne id locum optineat vel ius nostrum ledere possit presentiam summi pontificis appellavimus rogantes si placet quatinus nobis et adversariis nostris diem certum profugatis ut quod forte perperam et minus provide factum esse dinoscitur vestra discretione et communi consilio ad honorem vestrum et communis cause integritatem corrigatur Honestius enim videtur quod factum vestrum revocetur provisione et discretione propria quam cohibitione et auctoritate summi pontificis Valete in domino