Charter Document - 02410186

Charter Document - 02410186


Charter Number: 02410186
Cartulary Title: Hereford 1079-1234 Volume 7
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Complaint
Date: 1189 - 1198
Date type: Assigned
Resource Link(s): Embedded Document

Charter:

W dei gratia Heref episcopus venerabilibus et dilectis in Cristo fratribus R eadem gratia abbati Cirenc et G priori Lanton salutem Litteras domni abbatis Glouc in hec verba suscepimus [] Quia vero hec indiscreta precipitatio si doceri poterit non solum nobis verum etiam utrique vestrum per apposita nobisque ostensa prius sigilla inputari debet vobis mandamus et tam nobis quam fame nostre consulimus quatinus in proximo ubi locum oportuniorem videritis nos tres convenimus communi consilio siquid in hac confirmatione precipitanter et altera parte reclamante attemptatum est celeriter in irritum revocaturi et utrique parti prout decet congrue satisfacturi De die autem cum provideritis nobis significare curetis Valete

Markups

Names Markup:



W dei gratia Heref episcopus venerabilibus et dilectis in Cristo fratribus R eadem gratia abbati Cirenc et G priori Lanton salutem Litteras domni abbatis Glouc in hec verba suscepimus []embed Quia vero hec indiscreta precipitatio si doceri poterit non solum nobis verum etiam utrique vestrum per apposita nobisque ostensa prius sigilla inputari debet vobis mandamus et tam nobis quam fame nostre consulimus quatinus in proximo ubi locum oportuniorem videritis nos tres convenimus communi consilio siquid in hac confirmatione precipitanter et altera parte reclamante attemptatum est celeriter in irritum revocaturi et utrique parti prout decet congrue satisfacturi De die autem cum provideritis nobis significare curetis Valete