Charter Document - 02400427

Charter Document - 02400427


Charter Number: 02400427
Cartulary Title: Norwich 1070-1214 Volume 6
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Inspeximus, Confirmation
Date: 1200 - 1205
Date type: Assigned
Resource Link(s): Embedded Document
Embedded Document

Charter:

[U]niversis Christi fidelibus ad quos presentes litere pervenerint Iohannes Dei gratia Norwicensis episcopus salutem in Domino inspeximus cartam bone memorie Iohannis predecessoris nostri cuius talis erat continentia [] Nos igitur concessionem dicti predecessoris nostri ratam habentes sicud canonice facta est eam presenti carta confirmamus Inspeximus etiam cartam Willelmi de Monte Canisio cuius talis erat continentia [] Ut igitur hec mea tam concessio quam donatio perpetue stabilitatis robur optineat eas presentis scripti serie et sigilli mei appositione confirmavi inhibeo autem ne quis heredum eorum contra hanc meam donationem piam venire presumat quod si fecerit maledictionem omnipotentis Dei et meam incurrat Nos igitur donationem dicti militis sicud rationabiliter facta est ratam habentes eam presenti carta confirmamus ita quidem quod dicti canonici dictam ecclesiam cum vacaverit in usus proprios perpetuo possideant salva honesta sustentatione vicarii quam nobis et successoribus nostris assignandam reservavimus et salva reverentia obedientia et debitis consuetudinibus sancte Norwicensis ecclesie Hiis testibus

Markups

Names Markup:



[U]niversis Christi fidelibus ad quos presentes litere pervenerint Iohannes Dei gratia Norwicensis episcopus salutem in Domino inspeximus cartam bone memorie Iohannis predecessoris nostri cuius talis erat continentia []embed Nos igitur concessionem dicti predecessoris nostri ratam habentes sicud canonice facta est eam presenti carta confirmamus Inspeximus etiam cartam Willelmi de Monte Canisio cuius talis erat continentia []embed Ut igitur hec mea tam concessio quam donatio perpetue stabilitatis robur optineat eas presentis scripti serie et sigilli mei appositione confirmavi inhibeo autem ne quis heredum eorum contra hanc meam donationem piam venire presumat quod si fecerit maledictionem omnipotentis Dei et meam incurrat Nos igitur donationem dicti militis sicud rationabiliter facta est ratam habentes eam presenti carta confirmamus ita quidem quod dicti canonici dictam ecclesiam cum vacaverit in usus proprios perpetuo possideant salva honesta sustentatione vicarii quam nobis et successoribus nostris assignandam reservavimus et salva reverentia obedientia et debitis consuetudinibus sancte Norwicensis ecclesie Hiis testibus