Charter Document - 02400349
Charter Number: | 02400349 |
---|---|
Cartulary Title: | Norwich 1070-1214 Volume 6 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Inspeximus, Confirmation |
Date: | 1200 - 1214 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Embedded Document |
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit I gratia Dei Norwicensis episcopus salutem in Domino Noverit universitas vestra quod nos cartam bone memorie Iohannis quondam Norwicensis episcopi predecessoris nostri inspeximus in hac forma [] Cum igitur nos deceat predecessorum nostrorum sectatores existere in singulis que a rationis tramite non recedunt ut et illorum acta ex nostra imitatione laudabiliora perseverent et nos que iusta sapiunt pariter et honesta prout ad nostrum spectat officium approbare et approbando diligere comprobemus pensatis bonis que in domo memorato noscuntur laudabiliter et habunde Dei gratia pululare pura pie conversationis et sancte religionis affectu cum insigni hospitalitatis gratia omnia supradicta sicut canonicis memoratis pie et rationabiliter concessa sunt et confirmata eis misericorditer duximus confirmanda et presentem confirmationem nostram istius scripti serie et sigilli nostri patrocinio roborandam T[estibus] [] Dat []
Markups
Names Markup:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit I gratia Dei Norwicensis episcopus salutem in Domino Noverit universitas vestra quod nos cartam bone memorie Iohannis quondam Norwicensis episcopi predecessoris nostri inspeximus in hac forma []embed Cum igitur nos deceat predecessorum nostrorum sectatores existere in singulis que a rationis tramite non recedunt ut et illorum acta ex nostra imitatione laudabiliora perseverent et nos que iusta sapiunt pariter et honesta prout ad nostrum spectat officium approbare et approbando diligere comprobemus pensatis bonis que in domo memorato noscuntur laudabiliter et habunde Dei gratia pululare pura pie conversationis et sancte religionis affectu cum insigni hospitalitatis gratia omnia supradicta sicut canonicis memoratis pie et rationabiliter concessa sunt et confirmata eis misericorditer duximus confirmanda et presentem confirmationem nostram istius scripti serie et sigilli nostri patrocinio roborandam T[estibus] [] Dat []