Charter Document - 02380036
| Charter Number: | 02380036 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Lincoln 1186-1206 Volume 4 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1199 |
| Date type: | Internal, Episcopal |
| Resource Link(s): |
Embedded Document |
Charter:
Hugo dei gratia Lincolniensis et Eustacio eadem gratia Eliensis episcopi et Samson abbas sancti Edmundi dilectis sibi in Christo priori et conventui ecclesie Christi Cantuariensis salutem Mandatum domini pape suscepimus in hac forma [] Volentes igitur in execucione mandati apostolici secundum eius tenorem procedere prout decet vobis eiusdem mandati auctoritate mandamus quatinus in crastino festivitatis sancti Michaelis in capella beate Katerine apud Westm vestri nobis copiam exhibeatis ut inter memoratum venerabilem patrem nostrum archiepiscopum vestrum et vos secundum apostolici mandati tenorem de pace tractare valeamus Quod si desuper datum non fuerit ut vos ad pacis et concordie reducamus unitatem die proximo sequenti scilicet proxima sexta feria post idem festum sancti Michaelis coram nobis ibidem sufficienter instructi com pareatis prefato domino archiepiscopo nostro secundum tenorem mandati apostolici responsuri et iuri parituri Valete
Markups
Names Markup:
Hugo dei gratia Lincolniensis et Eustacio eadem gratia Eliensis episcopi et Samson abbas sancti Edmundi dilectis sibi in Christo priori et conventui ecclesie Christi Cantuariensis salutem Mandatum domini pape suscepimus in hac forma []embed Volentes igitur in execucione mandati apostolici secundum eius tenorem procedere prout decet vobis eiusdem mandati auctoritate mandamus quatinus in crastino festivitatis sancti Michaelis in capella beate Katerine apud Westm vestri nobis copiam exhibeatis ut inter memoratum venerabilem patrem nostrum archiepiscopum vestrum et vos secundum apostolici mandati tenorem de pace tractare valeamus Quod si desuper datum non fuerit ut vos ad pacis et concordie reducamus unitatem die proximo sequenti scilicet proxima sexta feria post idem festum sancti Michaelis coram nobis ibidem sufficienter instructi com pareatis prefato domino archiepiscopo nostro secundum tenorem mandati apostolici responsuri et iuri parituri Valete
