Charter Document - 02371581

Charter Document - 02371581


Charter Number: 02371581
Cartulary Title: Canterbury 1193-1205 Volume 3
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1139 - 1161
Date type: Assigned
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document

Charter:

T[heobaldus] dei gratia Cantuariensis archiepiscopus Anglorum primas universis sancte ecclesie filiis salutem Quod a venerabilibus fratribus nostris coepiscopis canonice fieri dinoscitur id nostri est officii auctoritate nostra connivente roborare et scripti nostri testimonio stabilire Inde est quod ecclesiam de Wardebois cum omnibus appendiciis suis quam Walterius abbas Rames[iensi] assentiente et confirmante venerabili fratre nostro Roberto Linc[olniensis] episcopo postquam Nicholaus de Sigillo et Ricardus clericus de Wardeb qui eandem ecclesiam tenent eam possidere desierint dedit assensu conventus elemosinarie de Rameseia in perpetuam possessionem ad pauperum sustentationem sicut carta donationis predicti abbatis et carta confirmationis predicti episcopi testatur nos quoque auctoritate presentis scripti nostri predicte elemosinarie in perpetuam elemosinam confirmamus et in perpetuam possessionem ad sustentandos pauperes post mortem predictorum clericorum perpetuo elemosinarie remanendum corroboramus salva tamen in omnibus dioecesani episcopi dignitate prohibentes sub anathemate ne quis tam iustum tam pium tam religiosum factum aliqua temeritate vel pravo consilio circumventus revocare vel inquietare presumat Valete