Charter Document - 02370581

Charter Document - 02370581


Charter Number: 02370581
Cartulary Title: Canterbury 1193-1205 Volume 3
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Inspeximus
Date: 1198
Date type: Assigned
Resource Link(s): Embedded Document

Charter:

Hubertus dei gratia Cantuariensis archiepiscopus tocius Anglie primas omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit salutem in domino Ea que in pias causas canonice collata sunt pastorali decet protectione muniri ne ab hiis quarum deputata sunt usibus alicuius malingnitate aut versutia possint temere convelli Ea propter universitati vestre notum facimus nos scriptum autenticum pie recordationis Theobaldus quondam Cantuariensis archiepiscopi predecessoris nostri sub hac verborum continentia inspexisse [] Nos itaque prefatam domum de Rameseia quam in operibus karitatis copiosam esse cognovimus leto favore amplectentes necnon et predecessoris nostri vestigiis pia consideratione inherentes ipsius confirmationem prescriptam sicut rationabiliter facta est ut tanto maiori in posterum gaudeat firmitate duximus presentis scripti attestatione corroborare et sigilli nostri appositione communire Hiis testibus Henrico archidiacono Cantuariensi magistro Petro Blesensi archidiacono Bathoniensi Ranulfo thesaurario Saresbiriensi magistro Simone de Siwell magistro Willelmo de Sumercot magistro Iohanne de Tinemuth magistro Andrea de Bedingham magistro Gervasio magistro Adam de Walsingham Roberto de Bristoll Ricardo de Ringsted

Markups

Names Markup:



Hubertus dei gratia Cantuariensis archiepiscopus tocius Anglie primas omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit salutem in domino Ea que in pias causas canonice collata sunt pastorali decet protectione muniri ne ab hiis quarum deputata sunt usibus alicuius malingnitate aut versutia possint temere convelli Ea propter universitati vestre notum facimus nos scriptum autenticum pie recordationis Theobaldus quondam Cantuariensis archiepiscopi predecessoris nostri sub hac verborum continentia inspexisse []embed Nos itaque prefatam domum de Rameseia quam in operibus karitatis copiosam esse cognovimus leto favore amplectentes necnon et predecessoris nostri vestigiis pia consideratione inherentes ipsius confirmationem prescriptam sicut rationabiliter facta est ut tanto maiori in posterum gaudeat firmitate duximus presentis scripti attestatione corroborare et sigilli nostri appositione communire Hiis testibus Henrico archidiacono Cantuariensi magistro Petro Blesensi archidiacono Bathoniensi Ranulfo thesaurario Saresbiriensi magistro Simone de Siwell magistro Willelmo de Sumercot magistro Iohanne de Tinemuth magistro Andrea de Bedingham magistro Gervasio magistro Adam de Walsingham Roberto de Bristoll Ricardo de Ringsted