Charter Document - 02371574
Charter Number: | 02371574 |
---|---|
Cartulary Title: | Canterbury 1193-1205 Volume 3 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1203 |
Date type: | Internal, Papal |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Innocentius episcopus servus servorum dei venerabili fratri Cantuariensi archiepiscopo salutem et apostolicam benedictionem Et quantum ad deum conscientiam debemus habere puram et quantum ad homines famam nostram conservare debemus illesam Nostris autem est auribus intimatum quod magister Philippus notarius noster dum olim fuisset a nobis in Angliam destinatus a multis multa recepisse dicitur et etiam exegisse que nobis magis cedunt ad dedecus quam ad honorem Nolentes igitur famam nostram per illius insolentiam denigrari fraternitatem tuam de qua plene confidimus rogamus attentius et monemus per apostolica tibi scripta precipiendo mandantes quatinus tam per tuam quam per Eboracensem provinciam facias caute tamen et diligenter inquiri quantum tam pro se quam pro nobis recepit a singulis vel exegit et veritatem puram nichil tacito vel adiuncto nobis per tuas litteras non differas intimare ut si bene processit eum remunerare pro ut convenit debeamus si autem male presumtionem eius curemus taliter castigare ne nostri de cetero contra mandatum nostrum quomodolibet attemtare presumant Dat apud monasterium Sublacense ii idus Augusti pontificatus nostri anno quinto