Charter Document - 02370574
Charter Number: | 02370574 |
---|---|
Cartulary Title: | Canterbury 1193-1205 Volume 3 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1202 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Embedded Document Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
H dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas venerabili in Christo fratri M eadem gratia Wigorniensi episcopo salutem in domino Mandatum domini pape suscepimus in hac forma [] Quia igitur mandatis apostolicis obedire cum reverentia tenemur sicut nostis fraternitati vestre eiusdem auctoritate mandati mandantes iniungimus quatinus per totam diocesim vestram quid et quantum tam pro domino papa quam pro se quam etiam pro suis idem magister Philippus acceperit a singulis tam abbatibus quam prioribus aliisque quibuscunque viris ecclesiasticis diligenter et caute necnon celeriter inquirere studeatis mandantes singulis auctoritate eadem et firmiter iniungentes quatinus verbum illud secretum habentes et nichil tacentes de datis vel adiungentes vobis fideliter et secreto per literas suas patentes inde significant sub celeritate veritatem Quorum cum super hoc literas patentes susceperitis easdem nobis cum literis vestris patentibus in quibus contineatur qualiter hoc mandatum nostrum executi fueritis et quantum vos ipsi eidem magistro Philippo ad opus domini pape et quantum ad opus ipsius et suorum contuleritis per fidelem nuntium qui verbum illud secretum habeat sicut et vos habere monemus transmittere non tardetis ut de his que in diocesi vestra percepta sunt per vos instructi dominum papam secundum mandatum suum inde certificare valemus
Markups
Names Markup:
H dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas venerabili in Christo fratri M eadem gratia Wigorniensi episcopo salutem in domino Mandatum domini pape suscepimus in hac forma []embed Quia igitur mandatis apostolicis obedire cum reverentia tenemur sicut nostis fraternitati vestre eiusdem auctoritate mandati mandantes iniungimus quatinus per totam diocesim vestram quid et quantum tam pro domino papa quam pro se quam etiam pro suis idem magister Philippus acceperit a singulis tam abbatibus quam prioribus aliisque quibuscunque viris ecclesiasticis diligenter et caute necnon celeriter inquirere studeatis mandantes singulis auctoritate eadem et firmiter iniungentes quatinus verbum illud secretum habentes et nichil tacentes de datis vel adiungentes vobis fideliter et secreto per literas suas patentes inde significant sub celeritate veritatem Quorum cum super hoc literas patentes susceperitis easdem nobis cum literis vestris patentibus in quibus contineatur qualiter hoc mandatum nostrum executi fueritis et quantum vos ipsi eidem magistro Philippo ad opus domini pape et quantum ad opus ipsius et suorum contuleritis per fidelem nuntium qui verbum illud secretum habeat sicut et vos habere monemus transmittere non tardetis ut de his que in diocesi vestra percepta sunt per vos instructi dominum papam secundum mandatum suum inde certificare valemus