Charter Document - 02371536
| Charter Number: | 02371536 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Canterbury 1193-1205 Volume 3 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Papal |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1200 |
| Date type: | Internal, Calendar, Papal |
| Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Innocencius episcopus servus servorum dei venerabili fratri archiepiscopo Cantuariensi salutem et apostolicam benedictionem Oblatam nobis dilecti filii F presbiteri recepimus questionem quod cum vicariam ecclesie de Ludelawe canonice fuisset adeptus et eam aliquandiu in pace possiderit et quiete G persona eiusdem ecclesie prefatum F eadem vicaria iniuste dicitur spoliasse Cum igitur spoliatis iniuste per restitutionis beneficium sit succurrendum fraternitati tue per apostolica scripta mandamus quatinus si premissis veritas suffragatur predictum G ad vicariam restituendam presbitero memorato amoto ab ea quolibet illicito detentore monicione premissa sicut iustum fuerit appellacione remota compellas nullis litteris veritati et iusticie preiudicium facientibus si que apparuerint a sede apostolica impetrate Dat Laterani xvi kal Iunii pontificatus nostri anno tercio
