Charter Document - 02371349

Charter Document - 02371349


Charter Number: 02371349
Cartulary Title: Canterbury 1193-1205 Volume 3
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1193 - 1205
Date type: Assigned
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document

Charter:

Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Willelmi de Poutona salutem Noverit universitas vestra me concessisse et hac carta mea confirmasse deo et sancte Marie et sancte Radegundi virgini et fratri Hugoni omnibusque successoribus suis canonicis totam terram de feodo meo apud Bradesole quam Walterus Haket et Emma uxor eius assensu et voluntate mea et Stephani heredis mei eis dederunt in liberam puram et perpetuam elemosynam et quicquid iuris in eadem terra habui eisdem canonicis in perpetuam elemosynam concessi Quare volo quod predicti canonici habeant et teneant predictam terram cum omnibus pertinentiis suis et cum omni pastura per totam terram meam sicut homines mei habent et cum omni aysiamento mare et marlere libere pure et quiete et sine omni exactione et consuetudine et seculari servitio in perpetuum Hanc vero terram ego et heredes mei warantizare debemus in perpetuum predictis canonicis deo in futurum regulariter servientibus Et sciatis quod predictus frater Hugo dedit mihi in maxima necessitate mea septem marcas argenti et Emma uxori mee duos byzantiis ut eis plenius et firmius et melius predictam terram versus omnem hominem warantizabimus Hiis testibus magistro Everardo vice archidiacono Simone decano de Dovr Matheo de Pouton et aliis