Charter Document - 02370349
| Charter Number: | 02370349 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Canterbury 1193-1205 Volume 3 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Inspeximus, Confirmation |
| Date: | 1193 - 1205 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Embedded Document |
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Hubertus dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas salutem in vero salutari Noverit universitas vestra nos cartam concessionis Willelmi de Poutona de tota terra feodi sui apud Bradesole quam Walterus Haket et Emma uxor eius assensu eiusdem Willelmi et Stephani heredis sui dederunt fratri Hugoni et canonicis ecclesiam sancte Radegundis virginis deo servientibus vel in posterum servituris inspexisse in hec verba [] Ut igitur quod a predicto Willelmo memoratis fratri Hugoni et canonicis sancte Radegundis pia devotione concessum est firmum et stabile perpetuo perseveret concessionem ipsius sicut iuste et rationabiliter facta est ratam habemus et eam auctoritate nostra confirmantes presenti scripto nostro et sigilli nostri testimonio communimus Hiis testibus magistro Ricardo cancellario nostro magistro Godefrido de Insula magistro Reynerio magistro Willelmo de Somercotes magistro Gervasio magistro Edmundo et aliis multis
Markups
Names Markup:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Hubertus dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas salutem in vero salutari Noverit universitas vestra nos cartam concessionis Willelmi de Poutona de tota terra feodi sui apud Bradesole quam Walterus Haket et Emma uxor eius assensu eiusdem Willelmi et Stephani heredis sui dederunt fratri Hugoni et canonicis ecclesiam sancte Radegundis virginis deo servientibus vel in posterum servituris inspexisse in hec verba []embed Ut igitur quod a predicto Willelmo memoratis fratri Hugoni et canonicis sancte Radegundis pia devotione concessum est firmum et stabile perpetuo perseveret concessionem ipsius sicut iuste et rationabiliter facta est ratam habemus et eam auctoritate nostra confirmantes presenti scripto nostro et sigilli nostri testimonio communimus Hiis testibus magistro Ricardo cancellario nostro magistro Godefrido de Insula magistro Reynerio magistro Willelmo de Somercotes magistro Gervasio magistro Edmundo et aliis multis
