Charter Document - 02371348
| Charter Number: | 02371348 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Canterbury 1193-1205 Volume 3 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1193 - 1205 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Walterus Haket et Emme uxor eius salutem in domino Sciatis nos dedisse et concessisse et hac presenti carta nostra confirmasse deo et sancte Marie et sancte Radegundi virgini et fratri Hugoni et omnibus successoribus suis canonicis totam terram nostram de Bradesole quam tenuimus de Willelmo de Pouton et Stephano patre suo cum omnibus pertinentiis suis in liberam puram et perpetuam elemosynam pro salute animarum nostrarum et omnium antecessorum nostrorum Hanc vero donationem fecimus predictis fratri Hugoni et canonicis ibidem deo inperpetuum servientibus ita bene libere et quiete assensu domini Willelmi de Poutona et Stephani heredis sui sicut aliqua elemosyna melius vel liberius dari potest Hiis testibus magistro Everardo vice archidiacono Ranulpho de Albervilla Hugone et aliis
