Charter Document - 02370348
| Charter Number: | 02370348 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Canterbury 1193-1205 Volume 3 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Inspeximus, Confirmation |
| Date: | 1193 - 1205 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Embedded Document |
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis Hubertus dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas eternam in domino salutem Ad communem omnium notitiam volumus pervenire nos cartam Walteri Haket et Emme uxoris eius de tota terra de Bradesole que eorum fuit deo et sancte Marie et sancte Radegundi virgini et fratri Hugoni omnibusque successoribus suis canonicis data et concessa inspexisse in hac forma [] Nos igitur donationem et concessionem predictorum Walteri et uxoris eius sicut rationabiliter prenominatis fratri Hugoni et canonicis in ecclesia sancte Radegundis deo servientibus vel servituris factam ratam habemus et eam auctoritate nostra confirmantes tam scripto nostro quam sigilli nostri testimonio roboramus Hiis testibus magistro Ricardo cancellario nostro magistro Godefrido de Insula magistro Willelmo de Sumercotes magistro Reinerio magistro Gervasio magistro Edmundo et multis aliis
Markups
Names Markup:
Universis sancte matris ecclesie filiis Hubertus dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas eternam in domino salutem Ad communem omnium notitiam volumus pervenire nos cartam Walteri Haket et Emme uxoris eius de tota terra de Bradesole que eorum fuit deo et sancte Marie et sancte Radegundi virgini et fratri Hugoni omnibusque successoribus suis canonicis data et concessa inspexisse in hac forma []embed Nos igitur donationem et concessionem predictorum Walteri et uxoris eius sicut rationabiliter prenominatis fratri Hugoni et canonicis in ecclesia sancte Radegundis deo servientibus vel servituris factam ratam habemus et eam auctoritate nostra confirmantes tam scripto nostro quam sigilli nostri testimonio roboramus Hiis testibus magistro Ricardo cancellario nostro magistro Godefrido de Insula magistro Willelmo de Sumercotes magistro Reinerio magistro Gervasio magistro Edmundo et multis aliis
