Charter Document - 02370617
Charter Number: | 02370617 |
---|---|
Cartulary Title: | Canterbury 1193-1205 Volume 3 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Inspeximus, Confirmation |
Date: | 1193 - 1200 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Embedded Document |
Charter:
Hubertus dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit eternam in domino salutem Ad omnium noticiam volumus pervenire nos cartam confirmationis venerabilis fratris nostri Norwicensis episcopi sub huius continentie forma inspexisse [] Ut igitur quod a predicto episcopo pia consideratione in hac parte factum est perpetua gaudeat firmitate confirmationem eius sicut rationabiliter in hac parte facta est ratam habemus et ei auctoritatis nostre robur impendentes eam tam presentis scripti serie quam sigilli nostri appositione communimus Hiis testibus magistro Ricardo cancellario Rannulfo thesaurario Saresberiensi magistro Willelmo de Sumercotes magistro Reinerio de Stanford magistro Willelmo de Calna et aliis
Markups
Names Markup:
Hubertus dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit eternam in domino salutem Ad omnium noticiam volumus pervenire nos cartam confirmationis venerabilis fratris nostri Norwicensis episcopi sub huius continentie forma inspexisse []embed Ut igitur quod a predicto episcopo pia consideratione in hac parte factum est perpetua gaudeat firmitate confirmationem eius sicut rationabiliter in hac parte facta est ratam habemus et ei auctoritatis nostre robur impendentes eam tam presentis scripti serie quam sigilli nostri appositione communimus Hiis testibus magistro Ricardo cancellario Rannulfo thesaurario Saresberiensi magistro Willelmo de Sumercotes magistro Reinerio de Stanford magistro Willelmo de Calna et aliis