Charter Document - 02370573

Charter Document - 02370573


Charter Number: 02370573
Cartulary Title: Canterbury 1193-1205 Volume 3
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Inspeximus, Confirmation
Date: 1195 - 1198
Date type: Assigned
Resource Link(s): Cambridge University Library - Peterborough Cathedral, MS 1 (f105v,p240)
Embedded Document

Charter:

Hubertus dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas et apostolice sedis legatus universis Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit salutem in domino Ea que in pias causas canonice collata sunt pastorali decet protectione muniri ne ab hiis quibus deputata sunt usibus alicuius malignitate vel versutia aliquatenus possint convelli Ea propter universitati vestre notum facimus autenticum scriptum venerabilis fratris nostri Hugonis Lincolniensis episcopi sub hac verborum continentia inspexisse [] Nos itaque omnia prenominata sicut auctoritate predicti venerabilis fratris nostri Hugonis Lincolniensis episcopi canonice confirmata sunt rata et grata habentes ipsius scriptum autenticum in hac eadem pagina recitatum ut tanto maiori gaudeat auctoritate et firmitate duximus pia consideratione presentis scripti nostri attestatione et sigilli nostri appositione corroborare Hiis testibus Waltero abbate Waltham Galfrido de Bocland archidiacono Norfol magistro Simone de Siuuell et aliis multis

Markups

Names Markup:



Hubertus dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas et apostolice sedis legatus universis Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit salutem in domino Ea que in pias causas canonice collata sunt pastorali decet protectione muniri ne ab hiis quibus deputata sunt usibus alicuius malignitate vel versutia aliquatenus possint convelli Ea propter universitati vestre notum facimus autenticum scriptum venerabilis fratris nostri Hugonis Lincolniensis episcopi sub hac verborum continentia inspexisse []embed Nos itaque omnia prenominata sicut auctoritate predicti venerabilis fratris nostri Hugonis Lincolniensis episcopi canonice confirmata sunt rata et grata habentes ipsius scriptum autenticum in hac eadem pagina recitatum ut tanto maiori gaudeat auctoritate et firmitate duximus pia consideratione presentis scripti nostri attestatione et sigilli nostri appositione corroborare Hiis testibus Waltero abbate Waltham Galfrido de Bocland archidiacono Norfol magistro Simone de Siuuell et aliis multis