Charter Document - 02370556
Charter Number: | 02370556 |
---|---|
Cartulary Title: | Canterbury 1193-1205 Volume 3 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Inspeximus, Confirmation |
Date: | 1195 - 1198 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Embedded Document |
Charter:
Hubertus dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas et apostolice sedis legatus omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit eternam in domino salutem Cum rationabilibus et iustis aliorum factis nostre confirmationis munimen non debeamus denegare multo magis ea que per nosmetipsos prius rationabiliter acta sunt cum annuente domino maiori dignitate et auctoritate premineamus confirmare debemus et communire Eapropter ad universitatis vestre notitiam volumus pervenire quod nos quando Saresberiensis diocesis curam gessimus pastoralem dilectis filiis nostris fratribus domus dei de Nogento confirmationis nostre scriptum indulximus in hac forma [] Quod ut ratum sit et indempnitati fratrum illorum et sustentationi vicariorum suorum et paci prospiciatur inposterum tam scripti quam sigilli nostri munimine roboravimus Ut igitur que per nos in hac parte rationabiliter concessa fuerunt et confirmata perpetue firmitatis robur optineant nos ea auctoritate qua modo fungimur confirmamus et tam presenti scripto quam sigilli nostri testimonio communimus Hiis testibus Rannulfo thesaurario Saresberiensi magistro Simone de Scalis magistro Simone de Siwell Simone de Camera magistro Willelmo de Sumercotes magistro Gervasio magistro A de Walsingeham et aliis multis
Markups
Names Markup:
Hubertus dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas et apostolice sedis legatus omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit eternam in domino salutem Cum rationabilibus et iustis aliorum factis nostre confirmationis munimen non debeamus denegare multo magis ea que per nosmetipsos prius rationabiliter acta sunt cum annuente domino maiori dignitate et auctoritate premineamus confirmare debemus et communire Eapropter ad universitatis vestre notitiam volumus pervenire quod nos quando Saresberiensis diocesis curam gessimus pastoralem dilectis filiis nostris fratribus domus dei de Nogento confirmationis nostre scriptum indulximus in hac forma []embed Quod ut ratum sit et indempnitati fratrum illorum et sustentationi vicariorum suorum et paci prospiciatur inposterum tam scripti quam sigilli nostri munimine roboravimus Ut igitur que per nos in hac parte rationabiliter concessa fuerunt et confirmata perpetue firmitatis robur optineant nos ea auctoritate qua modo fungimur confirmamus et tam presenti scripto quam sigilli nostri testimonio communimus Hiis testibus Rannulfo thesaurario Saresberiensi magistro Simone de Scalis magistro Simone de Siwell Simone de Camera magistro Willelmo de Sumercotes magistro Gervasio magistro A de Walsingeham et aliis multis