Charter Document - 02370537

Charter Document - 02370537


Charter Number: 02370537
Cartulary Title: Canterbury 1193-1205 Volume 3
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Inspeximus
Date: 1201
Date type: Assigned
Resource Link(s): Embedded Document

Charter:

Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Hubertus dei gracia Cantuariensis archiepiscopus tocius Anglie primas salutem in domino Ad universitatis vestre noticiam volumus pervenire nos cartam bone memorie Theobaldi predecessoris nostri quondam Cantuariensis archiepiscopi sub hiis verbis comprehensam inspexisse [] Inspeximus quoque autenticum scriptum bone recordationis Baldewini predecessoris nostri quo id quod a predicto predecessore ipsius et nostro Theobaldi in hac parte factum est memoratis canonicis confirmat Volentes igitur eorundem predecessorum nostrorum qui sunt imitatione digni vestigiis in hac parte inherere et que ipsi eisdem canonicis pie et rationabiliter in hac parte concesserunt et suis autenticis confirmaverunt nos quoque auctoritate nostra eis in perpetuum concedimus et ad maiorem ipsorum securitatem presenti scripto et sigilli nostri testimonio confirmamus Hiis testibus magistro S de Sywell thesaurario Lichesfeldensi magistro Iohanne de Tynem magistro Roberto Balbo magistro Ricardo de Wilton magistro Michaele de Ringefeld Rogero de Basingham Roberto de Bristoll Iohanne de Kenovill Willelmo de Bosco Iohanne de Kent Aaron de Kent et aliis multis

Markups

Names Markup:



Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Hubertus dei gracia Cantuariensis archiepiscopus tocius Anglie primas salutem in domino Ad universitatis vestre noticiam volumus pervenire nos cartam bone memorie Theobaldi predecessoris nostri quondam Cantuariensis archiepiscopi sub hiis verbis comprehensam inspexisse []embed Inspeximus quoque autenticum scriptum bone recordationis Baldewini predecessoris nostri quo id quod a predicto predecessore ipsius et nostro Theobaldi in hac parte factum est memoratis canonicis confirmat Volentes igitur eorundem predecessorum nostrorum qui sunt imitatione digni vestigiis in hac parte inherere et que ipsi eisdem canonicis pie et rationabiliter in hac parte concesserunt et suis autenticis confirmaverunt nos quoque auctoritate nostra eis in perpetuum concedimus et ad maiorem ipsorum securitatem presenti scripto et sigilli nostri testimonio confirmamus Hiis testibus magistro S de Sywell thesaurario Lichesfeldensi magistro Iohanne de Tynem magistro Roberto Balbo magistro Ricardo de Wilton magistro Michaele de Ringefeld Rogero de Basingham Roberto de Bristoll Iohanne de Kenovill Willelmo de Bosco Iohanne de Kent Aaron de Kent et aliis multis