Charter Document - 02370534
| Charter Number: | 02370534 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Canterbury 1193-1205 Volume 3 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Inspeximus, Confirmation |
| Date: | 1193 - 1195 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Embedded Document |
Charter:
Hubertus dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit eternam in domino salutem Ad communem omnium notitiam devenire volumus nos cartam confirmationis Ricardi bone memorie antecessoris nostri dilectis filiabus nostris monialibus de Clerkenwell super ecclesia de Sidingeburna quam bone recordationis H illustris Anglie rex eis divine pietatis intuitu contulit indultam sub huius continentie forma inspexisse [] Ut igitur quod a predicto antecessore nostro factum est firmam et perpetuam optineat stabilitatem concessionem et confirmationem ipsius sicut iuste et rationabiliter facta est ratam habemus et eam auctoritate nostra confirmantes tam presenti scripto quam sigilli nostri testimonio eandem communimus Hiis testibus G Roffensi episcopo magistro Ricardo cancellario nostro Rannulfo thesaurario Saresberiensi magistro Willelmo de Neketon magistro Willelmo de Sumercotes magistro Reinerio magistro Willelmo de Calna magistro Adam de Walsingeham Iohanne et Roberto clericis et aliis
Markups
Names Markup:
Hubertus dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit eternam in domino salutem Ad communem omnium notitiam devenire volumus nos cartam confirmationis Ricardi bone memorie antecessoris nostri dilectis filiabus nostris monialibus de Clerkenwell super ecclesia de Sidingeburna quam bone recordationis H illustris Anglie rex eis divine pietatis intuitu contulit indultam sub huius continentie forma inspexisse []embed Ut igitur quod a predicto antecessore nostro factum est firmam et perpetuam optineat stabilitatem concessionem et confirmationem ipsius sicut iuste et rationabiliter facta est ratam habemus et eam auctoritate nostra confirmantes tam presenti scripto quam sigilli nostri testimonio eandem communimus Hiis testibus G Roffensi episcopo magistro Ricardo cancellario nostro Rannulfo thesaurario Saresberiensi magistro Willelmo de Neketon magistro Willelmo de Sumercotes magistro Reinerio magistro Willelmo de Calna magistro Adam de Walsingeham Iohanne et Roberto clericis et aliis
