Charter Document - 02370494
Charter Number: | 02370494 |
---|---|
Cartulary Title: | Canterbury 1193-1205 Volume 3 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Inspeximus, Confirmation |
Date: | 1195 - 1197 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Embedded Document |
Charter:
Hub[ertus] dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas et apostolice sedis legatus omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit eternam in domino salutem Ad omnium noticiam volumus pervenire nos auctenticum scriptum venerabilis fratris nostri Hugonis Lincolniensis episcopi sub huius continencie forma inspexisse [] Ut igitur quod a predicto episcopo in hac parte pie et iuste factum est perpetuam optineat stabilitatem nos confirmationem ipsius super omnibus que in auctentico eius scripto continentur sicut rationabiliter facta est quantum ad nos pertinet ratam habemus et presenti scripto nostro sigillique testimonio confirmamus Et quia undique debemus securitati virorum religiosorum sive mulierum providere donationes quas Rogerus de Candeio et Lisiardus et Everardus de Beche et Gaufridus filius Suani et Adam filius eiusdem Gaufridi eisdem monialibus de Huntendon rationabiliter fecerunt et cartis suis confirmaverunt prout continetur in carta venerabilis fratris nostri Willelmi Elyensis episcopi quam inspeximus nos similiter quantum nostra interest confirmamus sicut rationabiliter facte sunt et carta nostra communimus Hiis testibus magistro P Blesensi Bathoniensi archidiacono magistro Ricardo cancellario Rannulfo thesaurario Saresberiensi magistro Simone de Siwell magistro Godefrido de Insula magistro Willelmo de Sumercotes magistro Reinerio de Stanford magistro Aristoteli magistro Willelmo de Calna Roberto de Brist et aliis
Markups
Names Markup:
Hub[ertus] dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas et apostolice sedis legatus omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit eternam in domino salutem Ad omnium noticiam volumus pervenire nos auctenticum scriptum venerabilis fratris nostri Hugonis Lincolniensis episcopi sub huius continencie forma inspexisse [embed] Ut igitur quod a predicto episcopo in hac parte pie et iuste factum est perpetuam optineat stabilitatem nos confirmationem ipsius super omnibus que in auctentico eius scripto continentur sicut rationabiliter facta est quantum ad nos pertinet ratam habemus et presenti scripto nostro sigillique testimonio confirmamus Et quia undique debemus securitati virorum religiosorum sive mulierum providere donationes quas Rogerus de Candeio et Lisiardus et Everardus de Beche et Gaufridus filius Suani et Adam filius eiusdem Gaufridi eisdem monialibus de Huntendon rationabiliter fecerunt et cartis suis confirmaverunt prout continetur in carta venerabilis fratris nostri Willelmi Elyensis episcopi quam inspeximus nos similiter quantum nostra interest confirmamus sicut rationabiliter facte sunt et carta nostra communimus Hiis testibus magistro P Blesensi Bathoniensi archidiacono magistro Ricardo cancellario Rannulfo thesaurario Saresberiensi magistro Simone de Siwell magistro Godefrido de Insula magistro Willelmo de Sumercotes magistro Reinerio de Stanford magistro Aristoteli magistro Willelmo de Calna Roberto de Brist et aliis